PL 182, col. 944

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ab introitu gloriae gloriosius delectantur: solis mediis,
id est proficientibus, ita jam melleas quasdam
sorbitiunculas charitatis expertis, ut illis interim pro
sui teneritudine contenti sint.
5.
Primus ergo cibus est humilitatis, purgatorius
cum amaritudine: secundus charitatis, consolatorius
cum dulcedine: tertius contemplationis, solidus
cum fortitudine. Heu mihi, Domine Deus virtutum!
quousque irasceris super orationem servi tui,
cibabis me pane lacrymarum, et potum dabis mihi
in lacrymis? Quis me invitabit ad illud vel medium
ac dulce charitatis convivium: ubi justi epulantur
in conspectu Dei, et delectantur in laetitia, ut jam
non loquens in amaritudine animae meae, dicam Deo,
Noli me condemnare: sed epulando in azymis sinceritatis

et veritatis, laetus cantem in viis Domini,
quoniam magna est gloria Domini? Bona tamen via
humilitatis, qua veritas inquiritur, charitas acquiritur,
generationes sapientiae participantur. Denique
sicut finis legis Christus, sic perfectio humilitatis,
cognitio veritatis. Christus cum venit attulit gratiam:
Veritas quibus innotuerit, dat charitatem. Innotescit
autem humilibus: humilibus ergo dat gratiam.
CAPUT III. Quo ordine gradus humilitatis ad propositum bravium veritatis perducant: et quomodo Christus per passionem didicit misericordiam.
6.
Dixi, ut potui, quo fructu humilitatis gradus
ascendi debeant: dicam, ut potero, quo ordine ad
propositum bravium veritatis perducant. Sed, quia

ipsa quoque veritatis agnitio in tribus gradibus consistit,
ipsos breviter, si possum, distinguo: quatenus
ex hoc clarius innotescat, ad quem trium veritatis,
duodecimus humilitatis pertingat. Inquirimus
namque veritatem in nobis, in proximis, in sui natura.
In nobis, nosmetipsos dijudicando: in proximis,
eorum malis compatiendo: in sui natura mundo
corde contemplando. Observa sicut numerum, ita
et ordinem. Primo te doceat Veritas ipsa, quod
prius in proximis quam in sui debeat inquiri natura.
Post hoc accipies, cur prius in te, quam in
proximis inquirere debeas. In numero siquidem beatitudinum,
quas suo sermone distinxit Dominus,
prius misericordes, quam mundicordes posuit [(Matth.
V, 7, 8)] . Misericordes quippe cito in proximis veritatem

deprehendunt, dum suos affectus in illos extendunt:
dum sic per charitatem se illis conformant,
ut illorum vel bona, vel mala, tanquam propria
sentiant. Cum infirmis infirmantur, cum scandalizatis
uruntur [(II Cor. XI, 29)] . Gaudere cum
gaudentibus, flere cum flentibus consueverunt [(Rom.
XII, 15)] . Hac charitate fraterna cordis acie mundata,
veritatem delectantur in sui contemplari 362
natura, pro cujus amore mala tolerant aliena. Qui
vero ita se fratribus non consociant, sed e contrario
aut flentibus insultant, aut gaudentibus derogant,
dum quod in illis est, in se esse non sentiunt, quia
similiter affecti non sunt, veritatem in proximis
qualiter deprehendere possunt? Bene namque convenit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.