PL 182, col. 945

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

illis illud vulgare proverbium: Nescit sanus
quid sentiat aeger, aut plenus quid patiatur jejunus.
Et aeger aegro, et jejunus jejuno quanto propinquius,
tanto familiarius compatiuntur. Sicut enim pura veritas
non nisi puro corde videtur; sic miseria fratris
verius misero corde sentitur. Sed ut ob alienam
miseriam miserum cor habeas, oportet ut tuam prius
agnoscas: ut proximi mentem in tua invenias, et
ex te noveris, qualiter illi subvenias, exemplo scilicet
Salvatoris nostri, qui pati voluit, ut compati
sciret; miser fieri, ut misereri disceret, ut quomodo
de ipso scriptum est, Didicit ex his quae passus est
obedientiam [(Hebr. V, 8)]
, ita et misericordiam disceret.
Non quod ante misereri nesciret, cujus misericordia
ab aeterno, et usque in aeternum: sed, quod

natura sciebat ab aeterno, temporali didicit experimento.
7.
Sed forte durum tibi videtur, quod dixi Dei
sapientiam Christum didicisse misericordiam; quasi
is per quem omnia facta sunt, aliquid aliquando
ignorasset ex iis quae sunt: maxime cum illud quod
ex Epistola ad Hebraeos ad id comprobandum commemoravi,
alio sensu, qui non ita videatur absurdus,
possit intelligi; ut hoc quod dictum est, didicit,
non ad ipsum caput referatur in sui persona,
sed ad corpus ejus, quod est Ecclesia; et ita sit sensus: Et didicit ex iis quae passus est obedientiam,
hoc
est, obedientiam didicit in suo corpore ex iis quae
passus est in capite. Nam illa mors, illa crux, opprobria,
sputa, flagella, quae omnia caput nostrum

Christus pertransiit, quid aliud corpori ejus, id est
nobis, quam praeclara obedientiae documenta fuerunt? Christus
enim, ait Paulus, factus est obediens
Patri usque ad mortem, mortem autem crucis [(Philipp.
II, 8)]
. Qua necessitate? Respondeat apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum, ut sequamini,
inquit, vestigia ejus [(I Petr.
II, 21)]
, id est, ut imitemini obedientiam ejus. Ex
his ergo quae passus est, discimus quanta nos, qui
puri homines sumus, oporteat pro obedientia perpeti,
pro qua is, qui et Deus erat, non dubitaverit
mori. Et hoc modo, inquis, non inconveniens erit,
si dicatur Christus vel obedientiam, vel misericordiam,
seu aliquid aliud in suo corpore didicisse:
dum tamen sibi in sua persona nil, quod se ante latuerit,

credatur ex tempore potuisse accedere. Sicque
ipse sit qui misereri doceat aut obedire, ipse
qui discat: quia caput et corpus unus est Christus.
8.
Non nego hunc intellectum, quin rectus sit:
sed ex alio loco ipsius Epistolae, superior interpretatio
videtur approbari, ubi dicitur: Nusquam enim
Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit:
unde debuit per omnia fratribus assimilari, ut misericors
fieret [(Hebr. II, 16, 17)]
. Puto quod haec verba
sic ad caput referenda sunt, ut corpori penitus
aptari non possint. De Verbo utique Dei dictum est
quod non Angelos apprehendit, hoc est, non in unam
sibi personam assumpsit, sed semen Abrahae. Neque
enim legitur, Verbum angelus factum est, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.