PL 182, col. 950

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

post duodecimum humilitatis ad primum veritatis
gradum pertingat. Cum autem veritate inventa in
se, imo se invento in veritate, dicere potuerit, Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus
sum nimis:
ascendat homo ad cor altum, ut
exaltetur veritas, et ad gradum secundum perveniens
dicat in excessu suo: Omnis homo mendax [(Psal. CXV, 10, 11)]
.
Putas, hunc ordinem David
non tenuit! Putas, hoc non sensit Propheta, quod
Dominus, quod Apostolus, quod et nos post ipsos,
et per ipsos sentimus! Credidi, inquit, Veritati dicenti: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris [(Joan. VIII, 12)]
.
Credidi ergo sequendo, propter
quod locutus sum confitendo. Quid confitendo! Veritatem
quam cognovi credendo. Postquam autem

et credidi ad justitiam, et locutus sum ad salutem, humiliatus sum nimis,
hoc est perfecte. Tanquam
diceret: Quia veritatem cognitam in me confiteri
contra me non erubui, ad perfectionem humilitatis
profeci. Nimis enim pro Perfecte potest intelligi;
ut ibi: In mandatis ejus volet nimis [(Psal. CXI, 1)]
.
Quod si quis contendat, nimis hic pro Valde positum
non pro Perfecte, quia et expositores id ipsum videntur
astruere; neque hoc discordat a sensu Prophetae,
ut sic sentiamus eum dixisse: Ego quidem,
cum adhuc veritatem non nossem, aliquid me putabam
esse, cum nihil essem. At postquam in Christum
credendo, id est ejus humilitatem imitando,
veritatem agnovi; ipsa quidem exaltata est in me

ex mea confessione: sed ego humiliatus sum nimis,
id est, valde vilui mihi ex mei consideratione.
566
CAPUT V. Secundus gradus veritatis est, ex agnitione propriae infirmitatis, compati miseriae proximi.
16.
Humiliatus ergo Propheta in hoc primo gradu
veritatis, ut ait in alio psalmo: Et in veritate tua
humiliasti me [(Psal. CXVIII, 75)]
; semetipsum attendat,
et ex propria miseria generalem perpendat:
sicque ad secundum transiens dicat in excessu suo, Omnis homo mendax.
In quo excessu suo? In illo
procul dubio, quo sese excedens, ac veritati adhaerens,
seipsum dijudicat. In illo ergo excessu suo
dicat, non indignando aut insultando, sed miserando
et compatiendo: Omnis homo mendax. Quid est,
Omnis homo mendax?
Omnis homo infirmus, omnis
homo miser et impotens, qui nec se, nec alium possit
salvare. Sicut dicitur: Fallax equus ad salutem [(Psal. XXXII, 17)]
,
non quod equus aliquem fallat,
sed quia is seipsum fallit, qui in fortitudine ejus
confidit: sic omnis homo dicitur mendax, id est
fragilis, mutabilis, a quo salus non possit vel sua,
vel aliena sperari: quin potius maledictionem incurrat,
qui spem suam in homine ponit [(Jerem.
XVII, 5)] . Proficiens itaque humilis Propheta per ducatum
veritatis, quodque in se lugebat videns in
aliis, dum apponit scientiam, apponat et dolorem,
ac generaliter, sed veraciter dicat: Omnis homo
mendax.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.