PL 182, col. 951
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
17.
Vide quam longe aliud senserit de se Pharisaeus
ille superbus. Quid deprompsit in excessu
suo? Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri
hominum [(Luc. XVIII, 11)]
. Dum in se singulariter
exsultat, aliis arroganter insultat. David autem
aliter. Ait enim: Omnis homo mendax. Neminem
excipit, ne quem decipiat: sciens quia omnes peccaverunt,
et omnes egent gloria Dei [(Rom. III, 23)] .
Pharisaeus se solum decipit, quem solum excipit,
dum caeteros damnat. Propheta se non excipit a communi
miseria, ne excipiatur a misericordia: Pharisaeus
exsufflat misericordiam, dum dissimulat miseriam.
Propheta affirmat tam de omnibus, quam
de se: Omnis homo mendax: Pharisaeus confirmat
de omnibus praeter se, Non sum, inquiens, sicut
caeteri hominum Et gratias agit, non quia bonus,
sed quia solus: non tam de bonis quae habet, quam
de malis quae in aliis videt. Nondum de suo trabem
ejecerat, et festucas in oculis fratrum enumerat.
Nam subdit: Injusti, captores [(Luc. XVIII, 11)]
. Non
frustra, ut arbitror, excessum a proposito feci, si
utriusque excessus differentiam intellexisti.
18.
Jam ad propositum redeundum est. Quos
itaque veritas sibi jam innotescere, ac per hoc vilescere
fecit, necesse est, ut cuncta, quae amare
solebant, et ipsi sibi amarescant. Statuentes nimirum
se ante se, tales se videre cogunt, quales vel a
se videri erubescunt. Dumque sibi displicet quod
sunt, et ad id suspirant quod non sunt, quod utique
per se fore diffidunt; vehementer sese lugentes id
solum consolationis inveniunt, ut severi judices sui,
qui scilicet amore veri esuriant et sitiant justitiam,
usque ad contemptum sui districtissimam de se exigant
satisfactionem, et de caetero emendationem.
Sed, cum se ad id sufficere non posse conspiciunt
(cum enim fecerint omnia quae mandata fuerint sibi,
servos se inutiles dicunt [(Luc. XVII, 10)] , de justitia ad
misericordiam confugiunt. Ut autem illam consequantur,
consilium Veritatis sequuntur: Beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur [(Matth. V, 7)]
.
Et hic est secundus gradus veritatis,
quo eam in proximis inquirunt; dum de suis aliorum
necessitates exquirunt; dum ex iis quae patiuntur,
patientibus compati sciunt.
CAPUT VI. Tertius gradus veritatis, mundare oculum cordis ad contemplanda coelestia et divina.
19.
In his ergo tribus quae dicta sunt, id est in
luctu poenitentiae, in desiderio justitiae, in operibus
misericordiae si perseverant, a tribus impedimentis,
quae 567 aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio
contraxerunt, cordis aciem mundant, quo per contemplationem
ad tertium veritatis gradum pertranseant.
Hae sunt viae, quae videntur hominibus bonae,
illis duntaxat exceptis, qui laetantur cum male fecerint,
et exsultant in rebus pessimis [(Prov. II, 14)] , ac
se de infirmitate vel ignorantia tegunt ad excusandas
excusationes in peccatis [(Psal. CXL, 4)] . Sed
frustra sibi de infirmitate, vel ignorantia blandiuntur,