PL 182, col. 952

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

qui ut liberius peccent, libenter ignorant, vel infirmantur.
Putas, primo homini profuit, licet ipse non
libenter peccavit, quod se per uxorem, tanquam per
carnis infirmitatem, defendit [(Gen. III, 12)] ? aut
primi martyris lapidatores, quoniam aures suas continuerunt [(Act. VII, 56)] ,
per ignorantiam excusabiles
erunt? Qui igitur studio et amore peccandi a veritate
se sentiunt alienatos, infirmitate et ignorantia
pressos; studium in gemitum, amorem in moerorem
convertant, infirmitatem carnis fervore justitiae vincant,
ignorantiam liberalitate repellant: ne si nunc
egentem, nudam et infirmam veritatem ignorant,
cum potestate magna et virtute venientem, terrentem,
arguentem, sero cum rubore cognoscant, frustra
cum tremore respondeant: Quando te vidimus egere,

et non ministravimus tibi? [(Matth. XXV, 44.)]
Cognoscetur
certe Dominus judicia faciens [(Psal. IX, 17)] , qui
nunc ignoratur misericordiam quaerens. Denique
videbunt in quem transfixerunt [(Joan. XIX, 37)] :
similiter et avari quem contempserunt. Ab omni
ergo labe, infirmitate, ignorantia studiove contracta,
flendo, justitiam esuriendo, operibus misericordiae
insistendo, mundatur oculus cordis, cui se in sui
puritate Veritas videndam promittit: Beati mundo
corde, quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V, 8)]
.
Cum sint itaque tres gradus seu status veritatis, ad
primum ascendimus per laborem humilitatis, ad
secundum per affectum compassionis, ad tertium
per excessum contemplationis. In primo veritas reperitur
severa; in secundo, pia; in tertio, pura. Ad

primum ratio ducit, qua nos discutimus; ad secundum
affectus perducit, quo aliis miseremur; ad
tertium puritas rapit, qua ad invisibilia sublevamur.
CAPUT VII. Quomodo sancta Trinitas hos tres veritatis gradus in nobis operetur.
20.
Interlucet hic mihi mira quaedam ac divisa
individuae Trinitatis operatio, si quo modo tamen ab
homine sedente in tenebris ineffabilis illa possit capi
cooperantium sibi personarum divisio. In primo siquidem
gradu Filius, in secundo Spiritus sanctus,
in tertio mihi Pater operari videtur. Vis audire Filii
operationem? Si ego, inquit, lavi vobis pedes Dominus

et magister, quanto magis et vos debetis alter alterius
lavare pedes? [(Joan. XIII, 14.)]
Tradebat discipulis
humilitatis formam veritatis Magister, qua in
primo gradu primum eis veritas innotesceret. Attende
et opus Spiritus sancti: Charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus
est nobis [(Rom. V, 5)]
. Charitas quippe donum est
Spiritus sancti, qua fit ut qui sub disciplina Filii per
humilitatem ad primum usque gradum veritatis jam
profecerunt, ad secundum per compassionem proximi,
sub magisterio Spiritus sancti perveniant.
Audi et de Patre, Beatus es, Simon Bar Jona, quia
caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est
in coelis [(Matth. XVI, 17)]
; et illud, Pater filiis notam faciet
veritatem suam [(Isai. XXXVIII, 19)]
; et, Confiteor tibi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.