PL 182, col. 953

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Pater, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti
ea parvulis [(Matth. XI, 25)]
: Vides quia quos verbo et
exemplo prius Filius humiliavit, super quos deinde
Spiritus sanctus charitatem effudit, hos tandem in
gloria Pater recepit? Filius facit discipulos, Paraclitus
consolatur amicos, Pater exaltat filios. Quia
vero non solum Filius, sed et Pater et Spiritus
sanctus veraciter Veritas appellantur; constat quod
una eademque Veritas, servata proprietate personarum,
tria haec in tribus gradibus operatur. Primo
scilicet instruit, ut magister: secundo consolatur,
ut amicus vel frater: tertio astringit, ut filios
pater. 568
21.
Dei quippe Filius, Verbum scilicet ac
sapientia Patris, primum quidem illam animae nostrae

potentiam, quae ratio dicitur, cum reperit carne
depressam, peccato captivam, ignorantia caecam,
exterioribus deditam; clementer assumens, potenter
erigens, prudenter instruens, introrsum trahens,
ac mirabiliter utens tanquam pro se vicaria, ipsam
sibi judicem statuit, ita ut pro reverentia Verbi cui
conjungitur, ipsa sui accusatrix, testis, et judex,
contra se Veritatis fungatur officio. Ex qua prima
conjunctione Verbi et rationis humilitas nascitur.
Aliam deinde partem, quae dicitur voluntas, veneno
quidem carnis infectam, sed jam ratione discussam,
Spiritus sanctus dignanter visitans, suaviter pugnans,
ardenter afficiens, misericordem facit: ita ut more
pellis, quae uncta extenditur, ipsa quoque unctione
perfusa coelesti usque ad inimicos per affectum dilatetur.

Et sic ex hac secunda conjunctione Spiritus
Dei et voluntatis humanae, charitas efficitur. Utramque
vero partem, rationem scilicet et voluntatem,
alteram verbo veritatis instructam, alteram spiritu
veritatis afflatam; illam hyssopo humilitatis aspersam,
hanc igne charitatis succensam; tandem jam
perfectam animam, propter humilitatem sine macula,
propter charitatem sine ruga; cum nec voluntas
rationi repugnat, nec ratio veritatem dissimulat,
gloriosam sibi sponsam Pater conglutinat: ita
ut nec ratio de se, nec voluntas de proximo cogitare
sinatur, sed hoc solum beata illa anima dicere delectetur, Introduxit me Rex in cubiculum suum.
Digna
certe, quae de schola humilitatis, in qua primum

sub magistro Filio ad seipsam intrare didicit, juxta
comminationem ad se factam, Si ignoras te, egredere
et pasce haedos tuos [(Cantic. I, 3, 7)]
; digna
ergo, quae de schola illa humilitatis duce Spiritu
sancto in cellaria charitatis (quae nimirum proximorum
pectora intelligenda sunt) per affectionem
introduceretur; unde suffulta floribus, ac stipata
malis, bonis scilicet moribus et virtutibus sanctis,
ad Regis demum cubiculum, cujus amore languet,
admitteretur. Ibi modicum, hora videlicet quasi dimidia,
silentio facto in coelo, inter desideratos amplexus
suaviter quiescens, ipsa quidem dormit, sed
cor ejus vigilat, quo utique interim veritatis arcana
rimatur: quorum postmodum memoria statim ad
se reditura pascatur. Ibi videt invisibilia, audit ineffabilia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.