PL 182, col. 955

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

elevatus est
[(Act. I, 9)]
. Non sicut Elias, qui
unum [(IV Reg. II)] ; non sicut Paulus, qui nullum
(vix enim vel seipsum testem aut arbitrum habere
potuit, ipso perhibente, Nescio, Deus scit [II Cor.XII, 2]]
):
sed ut Omnipotens, qui quando voluit descendit,
quando voluit ascendit, pro suo arbitrio arbitros
et spectatores, locum et tempus, diem et horam
exspectans, videntibus illis, quos scilicet tanta visione
dignatur, elevatus est. Raptus est Paulus,
raptus est Elias, translatus est Enoch [(Eccli. XLIV,
16)] : Redemptor vero noster legitur elevatus, hoc
est, ex seipso levatus, non aliunde adjutus. Denique
non currus vehiculo, non angeli adminiculo, sed
propria virtute subnixum suscepit eum nubes ab oculis
eorum [(Act. I, 9)]
. Cur hoc? An fessum juvit? an

pigrum impulit? an cadentem sustinuit? Absit. Sed
suscepit eum ab oculis carnalibus discipulorum:
qui, etsi Christum noverant secundum carnem, sed
ultra jam non noscerent. Quos ergo per humilitatem
ad primum coelum Filius vocat, hos in secundo per
charitatem Spiritus aggregat, ad tertium per contemplationem
Pater exaltat. Primo humiliantur in
veritate, et dicunt, In veritate tua humiliasti me [(Psal. CXVIII, 75)]
.
Secundo congaudent veritati, et
psallunt, Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare
fratres in unum? [(Psal. CXXXII, 1.)]
De charitate
quippe scriptum est, Congaudet autem, veritati [(I Cor. XIII, 6)]
.
Tertio ad arcana veritatis rapiuntur,
et aiunt, Secretum meum mihi, secretum meum
mihi [(Isa. XXIV, 16)]
.
CAPUT IX. Gemitus et suspiria sancti Bernardi, ad Veritatem anhelantis.
24.
Sed quid ego miser superflua magis loquacitate,
quam spiritus vivacitate duos coelos superiores
percurro, qui manibus pedibusque repens adhuc
sub inferiore laboro? Ad quod tamen jam, ipso juvante,
quo et vocante, mihi scalam erexi. Illic siquidem
iter est, quo ostendat mihi salutare Dei. Jam
Dominum desuper innixum suspicio, jam ad vocem
veritatis exsulto. Vocavit me, et ego respondi illi: Operi manuum tuarum porriges dexteram
[(Job XIV,
15)]
. Tu quidem, Domine, gressus meos dinumeras,
sed ego lentus ascensor, fessus viator, diverticula

quaero. Vae mihi, si tenebrae me comprehendant,
aut si mea fuga fiat in hieme, vel in Sabbato: dum
nunc ad lucem, cum tempus acceptabile et dies
salutis sunt, proficisci dissimulo. Quid moror? Ora
pro me, fili, frater, socie, et particeps profectus
mei, si quis est, in Domino. Ora Omnipotentem,
quatenus sic pigrum roboret pedem, ut tamen non
veniat mihi pes superbiae. Etsi enim pes piger, ut ad
veritatis gradum ascendat, idoneus non est: tolerabilior
tamen est isto, qui in ea stare non potest, ut
habes ibi: Expulsi sunt, nec potuerunt stare [(Psal.
XXXV, 12, 13)]
.
25.
Et hoc quidem de superbis. Sed quid de illorum
capite? quid de illo, qui dicitur rex super omnes
filios superbiae? [(Job. XLI, 25.)]
Et ipse, inquit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.