PL 182, col. 956

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

in veritate non stetit
[(Joan. VIII, 44)]
: et alibi, 570 Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo [(Luc. X, 18)]
.
Quare hoc, nisi propter superbiam?
Vae mihi, si et me viderit, qui alta a longe cognoscit,
superbientem; et illam in me terribilem intonet
vocem: Tu quidem filius Excelsi eras, sed sicut
homo morieris, et sicut unus de principibus cades [(Psal. LXXXI, 6, 7)] .
Quis non ab hujus tonitrui voce
formidet? O quam salubrius ad tactum angeli nervus
femoris Jacob emarcuit [(Gen. XXXII, 25)] , quam
angeli superbientis intumuit, evanuit, ruit. Utinam
et meum nervum angelus tangat ut marcescat, si
forte ex hac infirmitate incipiam proficere, qui ex
mea firmitate non possum nisi deficere. Lego profecto: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus
[(I Cor. I, 25)] .
Sic quoque Apostolus de suo nervo
conquestus, quem angelus non Domini, sed Satanae
colaphizabat, responsum audivit: Sufficit tibi gratia
mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Quae virtus?
Ipse Apostolus respondeat: Libenter gloriabor
in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus
Christi [(II Cor. XII, 9)]
. Sed nondum forsitan intelligis,
de qua specialiter dixerit, quia Christus omnes
virtutes habuit. Sed, cum omnes habuerit, prae
omnibus tamen unam, id est humilitatem, nobis in
se commendavit, cum ait: Discite a me quia mitis
sum et humilis corde [(Matth. XI, 29)]
.
26.
Libenter igitur et ego, Domine Jesu, gloriabor,
si potero, in mea infirmitate, in mei nervi
contractione, ut tua virtus, id est humilitas, perficiatur

in me. Nam sufficit mihi gratia tua, cum defecerit
virtus mea. Pedem profecto gratiae fortiter
figens, et meum qui infirmus est, leniter trahens,
securus ascendam per scalam humilitatis: donec
veritati adhaerens, ad latitudinem transeam charitatis.
Tunc psallam cum gratiarum actione, et dicam: Statuisti in loco spatioso pedes meos
[(Psal. XXX, 9)]
.
Sic arcta via cautius inceditur strictim, sic ardua
scala tutius pedetentim ascenditur; sic miro modo
licet pigrius, ad veritatem tamen firmius claudicando
ascenditur. Sed, heu mihi! quia incolatus
meus prolongatus est? [(Psal. CXIX, 5.)] Quis dabit
mihi pennas sicut columbae, quibus celerius volem
ad veritatem, ut jam requiescam in charitate? (Psal.

LIV, 7.) Quae quoniam desunt, deduc me, Domine,
in via tua, et ingrediar in veritate tua, et veritas
liberabit me. Vae mihi quod de illa descendi. Nisi
enim prius leviter, inaniter descendissem; in ascendendo
tamdiu, tam graviter non laborassem. Sed
quid dico, Descendi? nam fortasse rectius Cecidi
dixerim. Nisi quia forte sicut nemo repente fit summus,
sed gradatim quisque ascendit; sic nemo repente
fit pessimus, sed paulatim descendit. Alioquin
quomodo stabit illud: Impius cunctis diebus vitae
suae superbit? [(Job XV, 20.)]
Denique sunt viae, quae
videntur hominibus bonae, et tamen ad malum deducunt.
27.
Est ergo via descensionis, sicut et ascensionis.
Et via est ad bonum, et via est ad malum. Cave

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.