PL 182, col. 957
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
malam, elige bonam. Si per te non potes, ora cum
propheta, et dic: Viam iniquitatis amove a me.
Quomodo? Et de lege tua miserere mei; illa scilicet
lege, quam dedisti delinquentibus in via, id est derelinquentibus
veritatem, de quibus unus ego sum,
qui vere a veritate cecidi. Sed numquid qui cadit,
non adjiciet ut resurgat? Propter hoc viam veritatis
elegi, qua ascendam humiliatus, unde superbiendo
descendi. Ascendam, inquam, et psallam: Bonum
mihi, Domine, quod humiliasti me; bonum mihi lex
oris tui super millia auri et argenti [(Psal. CXVIII, 29, 30, 71, 72)]
. Duas tibi vias videtur David proposuisse,
sed unam noveris esse; ipsam tamen a se diversam,
et diversis nominibus appellatam, aut iniquitatis
propter descendentes, aut veritatis propter ascendentes:
quia et iidem gradus sunt ascendentium in
solium, et descendentium; et eadem via accedentium
ad civitatem, et recedentium; et unum ostium
Hanc autem talibus indiciis deprehendes. Si videris
monachum, de quo prius bene confidebas, ubicunque
stat, ambulat, sedet, oculis incipientem vagari,
caput erectum, aures portare suspensas; e motibus
exterioris hominis interiorem immutatum agnoscas.
Vir quippe perversus annuit oculo, terit pede, digito
loquitur [(Prov. VI, 12, 13)] ; et ex insolenti corporis
motu, recens animae morbus deprehenditur: quam,
dum a sui circumspectione torpescit incuria sui,
curiosam in alios facit. Quia enim seipsam ignorat,
foras mittitur, ut haedos pascat [(Cantic. I, 7)] . Haedos
quippe, qui peccatum significant, recte oculos auresque
appellaverim: quoniam sicut mors per peccatum
in orbem, sic per has fenestras intrat ad
mentem. In his ergo pascendis se occupat curiosus,
dum scire non curat qualem se reliquerit intus.
Et vere si te vigilanter, homo, attendas, mirum est
si ad aliud unquam intendas. Audi, curiose, Salomonem;
audi, stulte, Sapientem. Omni custodia,
inquit, custodi cor tuum [(Prov. IV, 23)]
: ut omnes
videlicet sensus tui vigilent ad id, unde vita procedit,
custodiendum. Quo enim a te, o curiose, recedis?
Cui te interim committis? Utquid audes oculos
levare ad coelum, qui peccasti in coelum? Terram
intuere, ut cognoscas teipsum. Ipsa te tibi repraesentabit,
quia terra es, et in terram ibis.
29.
Duabus tamen ex causis inculpabiliter oculos
levas, ut vel petas auxilium, vel impendas. Levavit
oculos David in montes, ut peteret [(Psal. CXX, 1)] :
levavit et Dominus super turbas, ut impenderet [(Joan. VI, 5)] .
Alter miserabiliter, alter misericorditer,