PL 182, col. 960
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
dum fiduciam nefariam sumis, factus es et contra
scientiam impudens, et contra potentiam audax.
32.
Hoc est enim, o impie, hoc est quod cogitas;
haec est iniquitas, quam meditaris in cubili tuo, et
dicis: Putas Creator opus suum destruat? Scio quidem
quia non latet Deum qualiscunque cogitatio
mea: Deus enim est. Nec placet ei talis cogitatio
mea, quia bonus est. Sed nec si velit effugiam manus
ejus, quia potens est. Nunquid tamen mihi timendum
est? Si enim cum bonus sit, non potest illi
placere malum meum, quanto minus suum? Meum
quippe dixerim contra ejus voluntatem aliquid velle:
suum autem, si vindicet sese. Tam ergo quodeunque
scelus non valet velle ulcisci, quam nec vult, nec
valet sua bonitate privari. Fallis te, miser, fallis te,
non Deum. Te, inquam, fallis, et mentitur iniquitas
sibi, non Deo. Dolose quidem agis, sed in conspectu
ejus. Te ergo fallis, non Deum. Et quia de magno
ejus bono in te, 573 tu magnum in eum excogitas
malum, merito iniquitas tua invenitur ad odium.
Quae major namque iniquitas, quam ut inde a te
Creator contemnatur, unde plus amari merebatur?
Quae major iniquitas, quam cum de potentia Dei non
dubites, quin te scilicet destruere possit qui condere
potuit; confisus tamen de multa ejus dulcedine, qua
speras eum nolle vindicare cum possit; mala pro
bonis, odium pro dilectione retribuas?
33.
Haec, inquam, iniquitas, non ira momentanea,
sed odio digna est sempiterno, qua tuo dulcissimo
et altissimo Domino, licet invito, desideras tamen ac
speras aequari, quatenus semper videat quod dolcat,
dum te socium habeat cum nolit, nec dejiciat cum
possit; quin potius eligat ipse dolere, quam te patiatur
perire; possit quidem dejicere si velit, sed
prae dulcedine, ut aestimas, velle non possit. Certe
si talis est qualem putas, tanto nequius agis, si non
amas. Et si ille patitur aliquid fieri contra se potius,
quam ipse aliquid faciat contra te; quanta
malitia est, ut vel tu non parcas illi, qui sibi non
parcit, parcendo tibi? Absit tamen ab ejus perfectione,
ut quia dulcis est, justus non sit, quasi simul
dulcis et justus esse non possit: cum melior sit
justa dulcedo, quam remissa; imo virtus non sit
dulcedo sine justitia. Quia igitur gratuitae Dei bonitati,
qua gratis factus es, ingratus existis, justitiam
vero quam expertus non es, non metuis; ideoque
audacter committis culpam, de qua falso tibi promittis
impunitatem: jam ecce justum senties, quem
bonum nosti, cadens in foveam, quam paras auctori:
ut dum scilicet talem in eum poenam machinaris,
qua tamen valeat carere si velit, sed ut putas non
valeat velle; et ideo nec carere ea utique bonitate,
qua neminem expertus es illum punisse: talem justus
Deus justissime in te retorqueat poenam, qui
nec valet, nec debet pati suam impune bonitatem
offendi: sic utique temperans in vindicta sententiam,
ut, si velis resipiscere, non neget veniam; secundum
tamen duritiam tuam et cor impoenitens, non possis
velle, et ideo nec poena carere.