PL 182, col. 961

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

34.
Sed jam audi calumniam: Coelum, inquit, mihi
sedes est, terra autem scabellum pedum meorum [(Isa.
LXVI, 1)]
. Non dixit, Oriens, aut Occidens, aut Una
aliqua coeli plaga: sed, Totum coelum mihi sedes est.
Non potes ergo in parte sedere coeli, cum ille totum
elegerit sibi. In terra non potes, quia scabellum pedum
ejus est. Terra etenim locus solidus est, ubi
sedet Ecclesia, fundata supra firmam petram. Quid
facies? E coelo pulsus, in terra remanere non potes.
Elige ergo tibi in aere locum, non ad sedendum, sed
ad volandum: ut qui tentasti concutere statum aeternitatis,
poenam sentias propriae fluctuationis. Te
ergo fluctuante inter coelum et terram, sedet Dominus
super solium excelsum et elevatum, et plena est
omnis terra majestate ejus [(Isa. VI, 3)] , ut nusquam

nisi in aere invenias locum.
35.
Seraphim namque aliis quidem alis suae contemplationis
de throno ad scabellum, de scabello ad
thronum volantia, aliis caput Domini pedesque velantia,
ad hoc ibi posita puto, ut sicut homini peccanti
paradisi per Cherubin prohibetur ingressus, ita
et per Seraphin tuae curiositati modus imponatur:
quatenus nec coeli jam magis impudenter,
quam prudenter arcana rimeris, nec Ecclesiae mysteria
cognoscas in terris; sed solis contentus sis cordibus
superborum, qui nec in terra dignantur esse
sicut caeteri hominum, nec sicut Angeli volant ad
coelum. Licet vero et caput in coelo, et pedes in
terra a te abscondantur; quiddam tamen tibi medium
videndum ad invidendum duntaxat permittitur:

dum suspensus in aere, descendentes quidem per te,
et ascendentes Angelos intueris; sed quid vel audiant
in coelis, vel nuntient terris, penitus nescis.
36.
O Lucifer, qui mane oriebaris, imo non jam
lucifer, sed noctifer, aut etiam mortifer, rectus
cursus tuus erat ab oriente ad meridiem, et tu praepostero
ordine tendis ad aquilonem? Quanto 574
magis ad alta festinas, tanto celerius ad occasum
declinas. Velim tamen curiosius, o curiose, intentionem
tuae curiositatis inquirere. Ponam, inquit, sedem meam ad aquilonem
[(Isa. XIV, 13)]
. Nec aquilonem
hunc corporalem, nec sedem hanc (cum sis
spiritus) intelligo materialem. Puto autem per aquilonem,
reprobandos homines fuisse designatos; per
sedem,
potestatem in illos. Quos utique in praescientia
Dei, quanto ei vicinior, tanto caeteris perspicacior
praevidens, nullo quidem sapientiae radio coruscantes,
nullo spiritus amore ferventes, velut vacuum
repereris locum, affectasti super illos dominium,
quos quadam tuae astutiae claritate perfunderes, tuae
malitiae aestibus inflammares: ut quomodo Altissimus
sua sapientia ac bonitate omnibus filiis obedientiae
praeerat, ita et tu super omnes filios superbiae
rex constitutus, tua eos astuta malitia, ac malitiosa
astutia regeres, per quod Altissimo similis
esses. Sed miror cum in praesentia Dei tuum praevideris
principatum, cur non in eadem praevidisti et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.