PL 182, col. 962

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

praecipitium? Nam si praevidisti, quae insania fuit,
ut cum tanta miseria cuperes principari, ut malles
misere praeesse, quam feliciter subesse? An non
expediebat participem esse plagarum illarum luminosarum,
quam principem tenebrarum harum? Sed
credibilius est, quod non praevidisti: aut propter
illam causam, quam superius dixi, quia Dei bonitatem
attendens, dixisti in corde tuo. Non requiret [(Psal. X, 13)]
,
propter quod, o impie, Deum irritasti;
aut quia viso principatu, statim in oculo superbiae
trabes excrevit, qua interposita casum videre non
potuisti.
37.
Sic Joseph cum praevidisset exaltationem
suam [(Gen. XXXVII, 7-9)] , non tamen praescivit sui
venditionem, quamvis propior esset venditio, quam

exaltatio. Non quod tantum patriarcham in superbiam
crediderim incidisse: sed ut ejus exemplo
pateat, quod hi qui futura praevident per spiritum
prophetiae, etsi non omnia, non ideo tamen putandi
sunt nulla praevidisse. Quod si quis contendat in eo
quod somnia sua adhuc adolescentulus narrabat,
quorum tunc mysterium ignorabat, vanitatem posse
notari; ego tamen mysterio magis sive simplicitati
pueri deputandum arbitror, quam vanitati. Quae
tamen, si qua fuit, per ea quae passus legitur, potuit
expiari. Nonnullis enim aliqua aliquando de se per
revelationem jucunda monstrantur, quae etsi humanus
animus absque ulla vanitate scire non potest,
non minus ideo eveniet quod monstratum est; sic

tamen ut illa vanitas impunita non sit, qua de
magnitudine revelationis aut promissionis in se vel
leviter exsultavit. Sicut enim medicus, non solum
unguento, sed igne utitur et ferro, quo omne quod
in vulnere sanando superfluum excreverit, secet et
urat, ne sanitatem, quae ex unguento procedit,
impediat: sic medicus animarum Deus hujusmodi
animae procurat tentationes, immittit tribulationes,
quibus afflicta et humiliata, gaudium vertat in luctum,
revelationem putet illusionem. Unde fit ut
vanitate careat, et veritas revelationis non pereat.
Sic Pauli extollentia per stimulos carnis reprimitur [(II Cor. XII, 7)] ,
et ipse revelationibus crebris attollitur.
Sic Zachariae infidelitas linguae obligatione
mulctatur [(Luc. I, 20)] , et angeli veritas suo in
tempore
manifestanda non mutatur. Sic per gloriam et
ignobilitatem sancti proficiunt, dum inter singularia
dona quae recipiunt, communi hominum vanitate
pulsari se sentiunt: ut dum per gratiam supra se
aliquid cernunt, non obliviscantur quod sunt.
38.
Sed quid de revelationibus ad curiositatem?
De quibus ut haec per excessum intermiscerem, inde
occasio sumpta est, cum ostendere vellem, reprobum
angelum ante casum suum sic potuisse praevidere
illam, quam post accepit, in reprobos homines dominationem,
ut tamen suam non praesciret damnationem.
De quo etiam nonnullis quaestiunculis motis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.