PL 182, col. 963
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
magis, quam solutis, totius disputatiunculae haec
summa sit: quod per curiositatem a veritate
ceciderit, quia prius 575 spectavit curiose, quod
affectavit illicite, speravit praesumptuose. Jure igitur
in gradibus superbiae primum curiositas vindicat sibi,
quae etiam inventa est initium esse omnis peccati.
Sed nisi haec citius cohibeatur, in levitatem animi,
quae secundus gradus est, cito delabitur.
CAPUT XI. De secundo gradu superbiae, qui est levitas animi .
39.
Monachus enim, qui sui negligens, alios curiose
circumspicit, dum quosdam suspicit superiores,
quosdam despicit inferiores: et in aliis quidem
videt quod invidet, in aliis quod irridet. Inde fit ut
pro mobilitate oculorum levigatus animus, nulla utique
sui cura aggravatus, modo per superbiam ad
alta se erigat, modo per invidiam in ima demergat:
nunc per invidiam nequiter tabescit, nunc per excellentiam
pueriliter hilarescit. In altero nequam, in
altero vanus, in utroque superbus existit: quia et
quod superari se dolet, et quod superare se gaudet,
amor propriae excellentiae facit. Has autem animi
vicissitudines nunc pauca et mordacia, nunc
multa et inania; nunc risu, nunc luctu plena, semper
vero irrationabilia indicant verba. Compara, si vis,
hos duos primos superbiae gradus supremis duobus
humilitatis: et vide si non in ultimo curiositas, in
penultimo levitas cohibetur. Id ipsum in caeteris reperies,
si alterutrum comparentur. Sed jam ad tertium
docendo, non descendendo veniamus.
CAPUT XII. De tertio gradu superbiae, qui est inepta laetitia .
40.
Proprium est superborum, laeta semper appetere,
et tristia devitare, juxta illud: Cor stultorum
ubi laetitia [(Eccle. VII, 5)]
. Unde et monachus, qui
duos jam superbiae gradus descendit, dum per curiositatem
ad animi levitatem devenit, cum gaudium
quod semper appetit, frequenti videt interpolari
tristitia, quam de bonis alterius contrahit, impatiens
suae humiliationis, fugit ad consilium falsae consolationis.
Ex illa denique parte, qua sibi sua vilitas, et
aliena excellentia monstratur, restringit curiositatem,
ut totum se transferat in contrariam partem:
quatenus in quo ipse videtur praecellere curiosius
notet; in quo alter praecellit, semper dissimulet: ut
dum devitat quod triste putatur, laetitia continuetur.
Sicque fit ut quem sibi vicissim vindicabant gaudium
et tristitia, sola possidere incipiat inepta laetitia. In
hac autem, in qua tertium tibi gradum constituto,
accipe quibus eam signis vel in te deprehendas, vel
in altero. Illum qui ejusmodi est, aut nunquam, aut
raro gementem audies, aut lacrymantem videbis.
Putes, si attendas, aut sui oblitum, aut ablutum a
culpis. In signis scurrilitas, in fronte hilaritas, vanitas
apparet in incessu. Pronus ad jocum, facilis