PL 182, col. 964
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
ac promptus in risu. Cunctis quippe quae in se contemptibilia,
et ideo tristia noverat, a memoria rasis;
bonisque, si qua sentit in se, adunatis vel simulatis
ante oculos mentis, dum nil cogitat nisi quod libet,
nec attendit si licet; jam risum tenere, jam ineptam
laetitiam dissimulare non valet. Ut enim vesica collecto
turgida vento, punctoque perforata exiguo, si
stringitur, crepitat dum detumescit; ac ventus egrediens
non passim effusus, sed strictim emissus crebros
quosdam sonitus reddit: sic monachus, ubi
vanis scurrilibusque cor suum cogitationibus impleverit,
propter disciplinam silentii non inveniens
ventus vanitatis qua plenius egrediatur, inter angustias
faucium per cachinnos excutitur. Saepe vultum
pudibundus abscondit, claudit labia, dentes
stringit; ridet non volens, cachinnat invitus. Cumque
os pugnis obstruxerit suis, per nares adhuc
sternutare auditur.
576
CAPUT XIII. De quarto gradu superbiae, qui est jactantia .
41.
At postquam vanitas crescere, et vesica grossescere
coeperit, necesse est ut ampliori foramine,
laxato sinu, ventositas eructetur, alioquin rumpetur.
Sic monachus inepta redundante laetitia dum
risu, vel signis eam aperire non sufficit, in Heliu
verba prorumpit: En venter meus, quasi mustum
absque spiraculo, quod novas lagunculas dirumpit [(Job. XXXII, 19)]
.
Aut loquetur ergo, aut rumpetur.
Plenus est enim sermonibus, et coarctat eum spiritus
uteri sui. Esurit et sitit auditores, quibus suas
jactitet vanitates, quibus omne quod sentit, effundat:
quibus, qualis, et quantus sit, innotescat. Inventa
autem occasione loquendi, si de litteris sermo
exoritur, vetera proferuntur, et nova; volant sententiae,
verba resonant ampullosa. Praevenit interrogantem,
non quaerenti respondet. Ipse quaerit,
ipse solvit, et verba collocutoris imperfecta praescindit.
Cum autem pulsato signo necesse est interrumpi
colloquium, horam longam, breve queritur intervallum;
quaerit licentiam, ut ad fabulas revertatur
post horam, non ut quempiam aedificet, sed ut
scientiam jactet. Aedificare potest, sed non aedificare
intendit. Non curat te docere, vel a te doceri ipse
quod nescit; sed ut scire sciatur quod scit. Quod si
de religione agitur, statim visiones et somnia proferuntur.
Denique laudat jejunia, commendat vigilias,
super omnia orationes exaltat; de patientia, de humilitate,
et de singulis virtutibus plenissime, sed
vanissime disputat: ut tu scilicet, si audieris, dicas,
quod ex abundantia cordis os loquitur, et quia bonus
homo de bono thesauro suo profert bona [(Luc. VI,
43)]
. Si ad ludicra sermo convertitur, in his quanto
assuetior, tanto loquacior invenitur. Dicas, si audias
rivum vanitatis, fluvium esse scurrilitatis os