PL 182, col. 966
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
intimo cordis credat affectu omnibus se sanctiorem:
et quidquid de se laudatum agnoverit, non ignorantiae
aut benevolentiae laudatoris, sed suis meritis
arroganter ascribit. Unde post singularitatem,
sextum sibi gradum jure arrogantia vindicat. Post
hanc praesumptio invenitur, in qua septimus gradus
constituitur.
CAPUT XVI. De septimo gradu superbiae, qui est praesumptio .
44.
Qui enim alios se praecellere putat, quomodo
non plus de se, quam de aliis praesumat? Primus
in conventibus residet, in consiliis primus respondet:
non vocatus accedit, non jussus se intromittit:
reordinat ordinata, reficit facta. Quidquid ipse non
fecerit aut ordinaverit, nec recte factum, nec pulchre
existimat ordinatum, Judicat judicantes, praejudicat
judicaturis. Si, cum tempus advenerit, non
promoveatur ad Prioratum; suum abbatem aut invidum
judicat, aut deceptum. Quod si mediocris ei
aliqua obedientia injuncta fuerit, indignatur, aspernatur,
arbitrans se non esse minoribus occupandum,
qui se ad majora sentit idoneum. Sed qui sic
promptulus ad omnia se magis temere, quam libere
consuevit ingerere, impossibile est eum aliquando
non errare. Ad praelatum autem pertinet errantem
arguere. Sed quomodo culpam suam confitebitur,
qui nec esse putat, nec putari culpabilis patitur?
Propterea cum ei culpa imputatur, crescit, non amputatur.
Si ergo cum argutus fuerit, declinare cor
ejus videris in verba malitiae, in octavum gradum,
qui dicitur defensio peccatorum, noveris corruisse.
CAPUT XVII. De octavo gradu superbiae, qui est defensio peccatorum .
45.
Multis vero modis fiunt excusationes in peccatis.
Aut enim dicit qui se excusat, Non feci; aut,
Feci quidem, sed bene feci; aut, Si male, non multum
male; aut, Si multum male, non mala intentione.
Si autem et de illa, sicut Adam vel Eva, convincitur,
aliena suasione excusare se nititur. Sed
qui procaciter etiam aperta defendit, quando occultas
et malas cogitationes, cordi suo advenientes,
humiliter revelaret abbati?
CAPUT XVIII. De nono gradu superbiae, qui est simulata confessio .
46.
Licet vero genera haec excusationis eatenus
mala judicentur, quatenus ore prophetico verba malitiae
appellantur [(Psal. CXL, 4)] ; multo tamen periculosior
est fallax ac superba confessio, quam pervicax