PL 182, col. 967

De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

[ al. procax] et obstinata defensio. Nonnulli
enim cum de apertioribus arguuntur, scientes quod
si se defenderent, sibi non crederetur, subtilius
inveniunt argumentum defensionis, verba respondentes
dolosae confessionis. Est quippe, ut scriptum
est, qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena
sunt dolo [(Eccli. XIX, 23)]
. Vultus demittitur, prosternitur
corpus: aliquas sibi lacrymulas extorquent, si
possunt; vocem 578 suspiriis, verba gemitibus
interrumpunt. Nec solum qui ejusmodi est, objecta
non excusat, sed ipse quoque culpam exaggerat:
ut dum impossibile aliquid aut incredibile culpae
suae ore ipsius additum audis, etiam illud, quod
ratum putabas, discredere possis; et ex eo quod
falsum esse non dubitas dum confitetur, in dubium

veniat quod quasi certum tenebatur. Dumque affirmant
quod credi nolunt, confitendo culpam defendunt,
et aperiendo tegunt; quando et confessio laudabiliter
sonat in ore, et adhuc iniquitas occultatur
in corde: quatenus magis ex humilitate quam ex
veritate confiteri putet qui audit, aptans eis illud
Scripturae: Justus in principio sermonis accusator
est sui [(Prov. XVIII, 17)]
. Malunt enim apud homines
veritate periclitari, quam humilitate, cum apud
Deum periclitentur utrinque. Aut si adeo culpa manifesta
sit quod nulla penitus versutia tegi possit;
nihilominus tamen vocem, non cor poenitentis assumunt,
qua notam, non culpam deleant, dum ignorantiam
manifestae transgressionis, decore recompensant
publicae confessionis.

47.
Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque
superbia palliare se appetit, ne vilescat! Sed haec
cito tergiversatio a praelato deprehenditur, si ad
hanc superbam humilitatem non leviter flectitur,
quo magis dissimulat culpam, vel differat poenam.
Vasa figuli probat fornax, et tribulatio vere poenitentes
discernit. Qui enim veraciter poenitet, laborem
poenitentiae non abhorret: sed quidquid sibi pro
culpa quam odit injungitur, tacita conscientia patienter
amplectitur. In ipsa quoque obedientia duris
ac contrariis rebus obortis, quibuslibet irrogatis
injuriis sustinens non lassescit, ut in quarto gradu
se stare indicet humilitatis. Cujus vero simulata
confessio est, una vel levi contumelia, aut exigua

poena interrogatus, jam humilitatem simulare,
jam simulationem dissimulare non potest. Murmurat,
frendet, irascitur; nec in quarto stare humilitatis,
sed in nonum superbiae gradum corruisse probatur,
qui secundum quod descriptus est, recte simulata
confessio appellari potest. Quanta putas
tunc confusio sit in corde superbi cum fraus decipitur,
pax amittitur, laus minuitur, nec culpa diluitur?
Tandem notatur ab omnibus, judicatur ab
omnibus: eoque vehementius omnes indignantur,
quo falsum conspiciunt quidquid de eo prius opinabantur.
Tunc opus est praelato, ut eo minus illi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.