PL 182, col. 970
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
recipit, quod oratio non praesumit? Denique appropinquantem
cadaveri prohibes, et dicis: Domine, jam
fetet; quatriduanus enim est [(Joan. XI, 21, 22, 34,
39)]
. Desperando dicis hoc, an dissimulando? Sic
quippe ipse Dominus post resurrectionem finxit se
longius ire [(Luc. XXIV, 28)] , cum mallet cum discipulis
remanere. O sanctae mulieres Christi familiares,
si fratrem vestrum amatis, cur ejus misericordiam
non flagitatis, de cujus potentia dubitare,
pietate diffidere non potetis? Respondent: Sic melius
tanquam non orantes oramus, sic efficacius
tanquam diffidentes confidimus. Exhibemus fidem,
perhibemus affectum: scit ipse, cui non est opus ut
aliquid dicatur, quid desideremus. Scimus quidem
quod omnia potest: sed hoc tam grande miraculum,
tam novum, tam inauditum, etsi ejus subest potentiae,
multum tamen excedit universa merita humilitatis
nostrae. Sufficit nobis potentiae locum, pietati
dedisse occasionem; malentes patienter exspectare
quid velit quam impudenter quaerere quod forsitan
nolit. Denique quod nostris meritis deest, verecundia
fortasse supplebit. Petri quoque post gravem
lapsum lacrymam quidem video, sed precem non
audio: nec tamen de indulgentia dubito.
53.
Disce et in Matre Domini magnam in mirabilibus
fidem habere, in magna fide verecundiam retinere.
Disce verecundia decorare fidem, reprimere
praesumptionem. Vinum, inquit, non habent [(Joan.
II, 3)]
. Quam breviter, quam reverenter suggessit,
unde pie fuit sollicita! Et ut discas in hujusmodi
magis pie gemere, quam petere praesumptuose; pietatis
aestum pudoris temperans umbra, conceptam
precis fiduciam verecunde suppressit. Non frontose
accessit, non palam locuta est, ut audacter coram
omnibus diceret: Obsecro, fili, deficit vinum, contristantur
convivae, confunditur sponsus; ostende
quid possis. Sed licet haec aut multo plura pectus
aestuans, fervens loqueretur affectus; privatim tamen
potentem pia Filium mater adiit, non potentiam
tentans, sed voluntatem explorans. Vinum, inquit, non habent.
Quid modestius? quid fidelius? Non
defuit pietati fides, voci gravitas, efficacia voto. Si
ergo illa, cum mater sit, sese matrem oblita non
audet petere miraculum vini; ego vile mancipium,
cui permagnum est Filii simul ac Matris esse vernaculum,
qua fronte praesumo pro vita petere quatriduani?
54.
Duo etiam in Evangelio caeci visum, alter accepisse,
alter recepisse leguntur: alter quem amiserat,
alter quem nunquam habuerat; unus scilicet
excaecatus, alter caecus natus. Sed qui excaecatus,
miserabilibus mirisque clamoribus miram misericordiam
meruit: qui vero caecus natus, tanto misericordius,
quanto mirabilius nullis suis precibus
praeventum sui illuminatoris beneficium nihilominus
sensit. Illi denique dictum est, Fides tua te salvum
fecit: huic autem non (Luc. XVIII, 35-43; Joan.