PL 182, col. 973

De diligendo Deo (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ex dono Dei nobis provenire, non ex affectu innato; sic enim exclamat cap. 6, n. 16: « Deus meus, adjutor
meus, diligam te pro dono tuo et modo meo, minus quidem justo, sed plane non minus posse meo. Qui
etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare
dignaberis, nunquam tamen prout dignus haberis. » Haec tota hujusce libelli doctrina et aeconomia.
3.
Eamdem doctrinam Bernardus passim aliis in locis inculcat, ut in sermone de Quadruplici Debito, qui
est vigesimus secundus inter Diversos: nec aliam tradit in sermone quinquagesimo super Cantica, ubi duplicem
distinguit charitatem, unam « in actu » alteram « in effectu. » Et « de illa quidem, quae operis est, datam
esse legem hominibus, mandatumque formatum. Nam in affectu, inquit, quis ita habeat ut mandatur? Ergo
illa mandatur ad meritum, ista ad praemium. » Nimirum praecipitur charitas seu amor Dei ex toto corde,
tota anima, tota virtute: ita ut amor sit perennis, indeficiens, perfectus, a nulla re creata retardatus et imminutus:
quod non continget nisi in altera vita. Alia autem charitas in effectu eo spectat, ut omnes actiones nostras
ad Deum referamus. Nam tantum abest ut charitas in effectu ex Bernardi mente amorem affectus excludat
ut contra ipsum includat. Neque enim effectivum (ut vocant) amorem siccum, inanem, pure externum et
Judaicum probat Bernardus, sed internum exigit cum 583 opere conjunctum: internum quidem cum charitas
et amor sit; cum opere vero, cum sit in effectu. Hanc autem esse Bernardi eo in loco sententiam manifeste demonstrant
quae ibi sequuntur. « Non hoc dico, » ait, « ut sine affectione simus et solas moveamus manus ad
opera. Legi inter alia quae scribit Apostolus, mala et gravia hominum mala, hoc quoque annumeratum, scilicet
sine affectione. » Qualem porro ad opera charitatis affectionem requirat, statim docet Vir sanctus, praemisso
triplicem esse affectionem: primam « quam caro gignit; » secundam « quam ratio regit; » tertiam « quam condit
sapientia; » tum subdit: « Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa charitas, sed non illa affectualis quae
sale sapientiae condita pinguescens, magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini: sed quaedam
potius actualis, quae etsi nondum dulci illo amore reficit, amore tamen ipsius amoris vehementer accendit. » Haec
est illa charitas in effectu quam a Deo praeceptum dicit Bernardus, inferior quidem tertia seu beatifica quae
« primam eliminat, secundam remunerat, » ut ibidem ait: « Sic ergo dilectio alia quaevis debita superans,
quasi sola regnare debet in nobis; ut quidquid debetur caeteris, sibi vindicet et ex dilectione omnia faciamus, »
inquit Vir sanctus sermone duodecimo in psalmum XC, n. 7. Haec de argumento sequentis libelli.
4.
Caeterum directus a Bernardo est Haimerico seu Aimerico S. R. E. cardinali et cancellario, ut praeferunt
manuscripti codices omnes, praeter unum Colbertinum, qui « Ascelinum » habet, sed mendose, teste vel ipso
Berengario, Abaelardi apologista, qui Aimericum praefert. Scriptus est autem liber sub pontificatu Honorii II,
a quo Haimericus creatus est cancellarius. Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo: « Si
quaeritur piae mentis religiosa devotio, transeundum ad homilias in Laudibus Virginis matris, et illum quem
de Diligendo Deo edidit librum. » Erat autem Haimericus Gallus ex oppido Castra apud Biturigas, anno 1121
a Callisto II creatus cardinalis, ab Honorio II cancellarius sub annum 1126, mortuus anno 1141, singularis
Bernardi amicus, ex aliis epistolis.
584 PRAEFATIO.

Viro illustri domino HAIMERICO, ecclesiae Romanae
diacono cardinali et cancellario, BERNARDUS abbas
dictus de Clara-Valle, Domino vivere, et in Domino
mori.
Orationes a me, et non quaestiones poscere solebatis:
et quidem ego ad neutrum idoneum me esse
confido. Verum illud indicit professio, etsi non ita
conversatio: ad hoc vero (ut verum fatear) ea mihi
deesse video, quae maxime necessaria viderentur,
diligentiam et ingenium. Placet tamen, fateor, quod
pro carnalibus spiritualia repetitis, si sane apud locupletiorem
id facere libuisset. Quia vero doctis et
indoctis pariter in istiusmodi excusandi mos est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.