PL 183, col. 1034
Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
grata audeant otia temere perturbare. Nam justa
trepidatio parvulorum manifeste signat, audisse eos
intus quasi minacem atque increpatoriam illius
procul dubio vocem, qui in propheta loquitur: Ego
qui loquor justitiam [(Isa. LXIII, 1)]
. Vox ejus, inspiratio
ejus est, ac justi timoris incussio.
2.
Comperta ergo hac voce, sponsa gaudens et
exsultans: 1448 Vox, inquit, dilecti mei. Amica
est, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Et addit: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens
colles.
Comperta ex auditu vocis dilecti praesentia,
incunctanter intendit bene curiosos oculos ad videndum
quem audierat. Auditus ducit ad visum,
quia fides ex auditu [(Rom. X, 17)] , qua corda mundantur,
ut possit videri Deus: sic enim habes:
Fide mundans corda
[(Act. XV, 9)]
. Videt itaque
venientem, quem loquentem audierat, observante
etiam hic ordinem illum Spiritu sancto, qui apud
Prophetam descriptus est ita: Audi, filia, et vide [(Psal. XLIV, 11)]
.
Et ut certius advertas, non casu,
neque fortuito, sed de studio magis et industria,
ob illam scilicet rationem quam praemisimus, auditum
hoc loco praemissum visui; vide si non hic
ordo verborum a sancto quoque Job observatus
invenitur, ubi sic loquitur Deo: Auditu auris audivi
te, et nunc oculus meus videt te [(Job XLII, 5)]
.
Sed et ubi Spiritus sanctus super apostolos in die
Pentecostes descendisse memoratur, nonne auditus
visum praevenisse describitur? Ait enim: Factus
est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus
vehementis; et infra: Et apparuerunt illis
dispertitae linguae tanquam ignis [(Act. II, 2, 3)]
. Et
hic ergo Spiritus sancti adventum primo auditus,
dehinc visus percepisse refertur. Sed de hoc satis;
quoniam tu quoque, si curas operam dare hujuscemodi
inquisitioni, poteris et ipse fortassis in aliis
Scripturae locis nonnulla similia reperire.
3.
Nunc jam illud consideremus, quod diligentioris
eget inquisitionis, et difficiliores habet accessus,
ad quod nimirum omnino me egere fateor adjutorio
Spiritus sancti, ut ponere in lucem possim, qui sint
illi montes seu colles, super quos salientem, et
transilientem eos, Ecclesia sponsum laetis spectavit
obtutibus, credo cum properaret ad ipsius redemptionem,
cujus concupierat decorem. Nam id quidem
propterea ita et non dubie senserim, quoniam simile
quid de Propheta occurrit mihi, evidenter in spiritu
praevidente et exprimente Salvatoris adventum: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam
sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas
ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus, et
occursus ejus usque ad summum ejus
[(Psal. XVIII, 6, 7)]
.
Cursus et recursus is notissimus est; a quo, et ad
quid initus consummatusque, notissimum. Quid
igitur? pingemus nobis, sive in psalmis ista legentes,
sive in praesenti cantico, virum gigantem procerae
staturae, absentis cujuspiam mulierculae amore
captum, et, dum properat ad cupitos amplexus,
transilientem montes collesque hos, quos videmus
mole corporea super plana terrae tanta altitudine