PL 183, col. 1033

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

patientiam, si solos admiseris mansuetos, inquietos
excluseris?
7.
Sunt tamen de hic sedentibus, qui utinam
praesens capitulum attentius observarent. Cogitarent
certe, quanta praepositis reverentia debeatur, quos
temere inquietando, coeli quoque civibus se reddunt
infestos: et nobis forte plusculum solito parcere
demum inciperent, nec tam irreverenter leviterque
se jam ingererent cum vacamus. Rara satis mihi
ad feriandum a supervenientibus, ut bene norunt,
conceditur hora, etiam cum ipsi me in omni patientia
sustinebunt. Verum ego scrupulosius moveo
istiusmodi querelam, ne quis forte pusillanimis
supra vires propriae patientiae dissimulet a necessitatibus
suis, dum me inquietare veretur. Supersedeo

igitur, et ne magis impatientiae exemplum
videar dare infirmis. Pusilli Domini sunt credentes
in eum; non patior ut ex me scandalum patiantur [(Matth. XVIII, 6)] .
Non utor hac potestate; magis
autem ipsi me utantur ut libet: tantum ut salvi
fiant. Parcent mihi si non pepercerint, et in eo
potius requiescam, si non me inquietare timuerint
pro necessitatibus suis. Geram eis morem quoad
potuero, et in ipsis serviam Deo meo, quandiu
fuero, in charitate non ficta. Non quaeram quae mea
sunt; nec quod mihi est utile, sed quod multis, id
mihi utile judicabo. Hoc solum deprecor, ut fiat
acceptum eis fructuosumque ministerium meum,
si forte vel ex hoc inveniam in die mala misericordiam
in oculis Patris eorum simul et sponsi Ecclesiae

Jesu Christi Domini nostri, qui cum eo est super
omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
SERMO LIII. Per montes et colles significari coelestes spiritus, quos transilit sponsus per suum in terras adventum, seu per mysterium Incarnationis suae.
1.
Vox dilecti mei [(Cant. II, 8)]
. Videns sponsa
novam adolescentularum verecundiam, et verecundum
timorem, quod scilicet de novo coepissent non
audere se ingerere sancto otio ipsius, nec sicut heri
et nudiustertius molestae fieri quiescenti in contemplatione
praesumerent: agnoscit hoc sibi provenisse
cura et opera sponsi; et exsultans in spiritu, sive
pro illarum profectu, quae a nimia et superflua inquietudine
compescuntur; sive pro sua deinceps

futura liberiori quiete, sive etiam pro dignatione et
favore sponsi, adeo pro hac ipsa ejus quiete zelantis,
et tanto studio defensantis suavissima otia sua,
imo studia ferventissima, ait hoc facere vocem
dilecti sui, hujus rei gratia factam ad illas. Etenim
is qui aliis praeest in sollicitudine, vix unquam, vel
raro secure vacat sibi, dum semper timet sui penuriam
facere subditis, et non placere Deo, quod
communi utilitati propriam praefert quietem et contemplationis
dulcedinem. Non autem parum gaudii
et securitatis accedit interdum suaviter ferianti,
cum ex metu quodam et reverentia erga se immissa
divinitus cordibus subditorum, intelligit suam Deo
placere quietem, qui facit ut illi aequo magis animo
suas necessitates sustineant, quam patris spiritualis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.