PL 183, col. 1032
Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Sed da mihi qui illuc pervenerit, et incunctanter
fateor quiescentem, qui merito dicat: Convertere,
anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit
tibi [(Psal. CXIV, 7)]
. Atque hic vere in solitudine locus
et in lumine habitatio, prorsus juxta prophetam,
tabernaculum in umbraculum diei ab aestu, in
securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia [(Isa. IV, 6)] ;
de quo et sanctus David: Abscondit
me, inquit, in tabernaculo suo in die malorum,
protexit me in abscondito tabernaculi sui [(Psal.
XXVI, 5)]
.
6.
Puta ergo in solitudinem hanc secessisse sponsam,
ibique prae amoenitate loci inter amplexus
sponsi suaviter obdormisse, id est in spiritu excessisse,
quando prohibitae sunt adolescentulae expergefacere
illam, quoadusque ipsa voluerit. At istud
qualiter? Non enim simpliciter, neque levi, ut assolet,
commonitione prohibitae sunt; sed omnino
nova et insueta contestatione, per capreas scilicet cervosque camporum.
Quo quidem genere ferarum
videntur mihi satis congruenter expressae sanctae
animae exutae corporibus, simul et qui cum Deo sunt
angeli, nimirum propter acumen visus, et saltus
celeritatem. Utrumque hoc siquidem utrisque spiritibus
convenire cognoscimus: nam facile et petunt
summa, et intima penetrant. Quorum quoque in
campis designata conversatio evidenter liberos atque
expeditos signat in contemplatione discursus.
Quid sibi vult ergo adjuratio facta per istos? Profecto
ne inquietae adolescentulae audeant levi ex
causa evocare dilectam a tam reverendo collegio,
cui absque dubio toties admiscetur, quoties contemplando
excedit. Pulchre itaque horum auctoritate
terrentur, a quorum societate constat avelli illam
ipsorum importunitate. Attendant adolescentulae quos
offendant, pariter cum matrem inquietant; et minime
ita materna de charitate confidant, ut non in
illum coelestem conventum sine magna necessitate
irruere vereantur. Id quippe se agere cogitent, quoties
in contemplatione quiescenti plus justo molestae
sunt. Ponitur sane in voluntate ipsius, et vacare
sibi, et curae illarum intendere prout oportere judicaverit,
cum vetatur excitari ab illis, quousque ipsa
velit. Novit sponsus quanta flagret dilectione etiam
erga proximos sponsa, et satis propria charitate
sollicitari matrem de profectibus filiarum, nec se
ullo pacto illis subtracturam seu denegaturam quantum
et quoties opus fuerit: proptereaque secure
discretioni 1447 ejus credendam censuit hanc
dispensationem. Non enim est talis, quales multos
videmus prophetica inustione notatos, qui quod
crassum est et forte assumentes, quod debile est
projiciunt [(Ezech. XXXIV, 3, 4)] . Nunquid medicus
valentes requirit, et non potius aegrotantes? Si contingat,
facit forsitan ut amicus, sed non ut medicus.
Quos docebis, Magister bone, si omnes indoctos
repuleris? Quibus, quaeso, adhibebis diligentiam
disciplinae, si indisciplinatos vel effugaveris
omnes, vel fugeris? In quibus, obsecro, tuam probabis