PL 183, col. 675

Sermones de diversis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sibi habitaculum fide et operibus praeparare? Nimirum
ternarius numerus ad fidem propter sanctam
Trinitatem; quaternarius pertinet ad mores propter
quatuor principales virtutes. Quod autem in beata
Maria sancta Trinitas fuerit (fuerit dico per praesentiam
majestatis), ubi solus Filius erat per susceptionem
humanitatis, testatur nuntius coelestis, qui
ei arcana mysteria reserans, ait: Ave, gratia plena,
Dominus tecum; et post pauca: Spiritus sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [(Luc. I, 28, 35)]
.
Ecce habes Dominum, habes virtutem
Altissimi, habes Spiritum sanctum; habes Patrem
et Filium et Spiritum sanctum. Neque 1186
enim potest esse, aut Pater sine Filio, aut sine
Patre Filius, aut sine utroque procedens ab utroque

Spiritus sanctus, ipso Filio dicente: Ego in Patre,
et Pater in me est; et iterum: Pater autem in me
manens, ipse facit opera [(Joan. XIV, 10)]
. Manifestum
est fuisse in corde Virginis fidem sanctae Trinitatis.
3.
Utrum autem et quatuor principales virtutes
tanquam quatuor columnas possederit, inquisitione
dignum videtur. Primum ergo videamus an fortitudinem
habuerit. Quae nimirum virtus quomodo illi
abesse potuit, quae abjectis saecularibus pompis,
spretisque voluptatibus carnis, soli Deo in virginitate
vivere proposuit? Nisi fallor, haec Virgo est quae
apud Salomonem legitur: Mulierem fortem quis inveniet?
Procul et de ultimis finibus pretium ejus [(Prov. XXXI, 10)]
.
Quae adeo fortis fuit, ut illius serpentis
caput contereret, cui a Domino dictum est:
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et inter semen
tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum
[(Gen.
III, 15)]
. Porro quod temperans, prudens et justa
fuerit, ex angeli collocutione, et sua ipsius responsione
luce clarius comprobamus. Salutata quippe
tam venerabiliter ab angelo: Ave, gratia plena, Dominus
tecum, non se extulit, quasi quae ex singulari
gratiae privilegio benediceretur, sed siluit; et qualis
esset insolita haec salutatio, secum cogitavit. Qua in
re quid nisi temperans fuit? At vero, cum de coelestibus
mysteriis ab eodem angelo doceretur, diligenter
quaesivit quomodo conciperet ac pareret, quae
virum utique non cognosceret: et in hoc sine dubio
prudens exstitit. Justitiae autem praefert insigne,

ubi se ancillam Domini confitetur [(Luc. I, 28-38)] .
Nam quod justorum sit confessio, testatur qui ait: Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt
recti cum vultu tuo
[(Psal. CXXXIX, 14)]
. Et
alibi justis dicitur: Et dicetis in confessione: Opera
Domini universa bona valde [(Eccli. XXXIX, 21)]
.
4.
Fuit igitur beata virgo Maria fortis in proposito,
temperans in silentio, prudens in interrogatione,
justa in confessione. His itaque quatuor morum
columnis, et tribus fidei praedictis exstruxit in ea
sibi domum Sapientia coelestis; quae adeo mentem
ejus replevit, ut de plenitudine mentis fecundaretur
et caro, ac virgo singulari gratia eamdem ipsam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.