PL 183, col. 663

Sermones de diversis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sine tribulatione, in sublimitate sine vanitate
esse quis potest? Ecce quales honores. Quid autem
de gloria? Gloria tibi unde, fetide pulvis, limus
terrae, vas in contumeliam? Non tibi, non tibi, sed
nomini Domini gloriam cede. Illi permitte gloriam
suam, qui gloriosus est in sanctis suis. Illum lauda,
quem laudant angeli in excelsis. Nunquid et ipsa
inanis gloria, quae nihil aliud est quam aurium inflatio
vana, quae haberi vix potest sine invidia?
Respice quos antecedis, et cogita quia omnibus invidiae
semina praebuisti. Omnes ergo adversum te
torvis luminibus inflammantur, tua felicitate torquentur,
tua uruntur gloria. Ecce unde gloriosus,
inde odiosus; unde sublimis, unde humilis; inde
sollicitus, unde securus. Animadverte quia si per

gloriam curris, incurris invidiam; si felicitatem
sequeris, corrumperis infelicitate. Vides ergo quia
vane conturbatur omnis homo [(Psal. XXXVIII, 12)] .
Haec sunt mercimonia, quae inveniuntur in regione
dissimilitudinis. Prudens ergo negotiator, qui videt in
divitiis laborem, in honoribus poenam, invidiam in gloria,
facit sarcinam suam, mundi contemptum, et fugit.
4.
Secunda regio est paradisus claustralis. Vere
claustrum est paradisus, regio vallo disciplinae munita,
in qua pretiosarum est mercium fecunda fertilitas.
Gloriosa res, homines unius moris habitare
in domo [(Psal. LXVII, 7)] ; bonum et jucundum habitare
fratres in unum [(Psal. CXXXII, 1)] . Videas illum
peccata sua deflentem, alium in Dei laudibus exsultantem,

hunc omnibus ministrantem, illum alios
erudientem, hunc orantem, illum legentem; hunc
miserentem, illum peccata punientem; hunc charitate
flagrantem, illum humilitate pollentem; hunc
in prosperis humilem, illum in adversitate sublimem;
hunc in activa laborantem, illum in contemplativa
quiescentem; et poteris dicere: Castra Dei
sunt haec [(Gen. XXXII, 2)]
. Quam terribilis est locus
iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli [(Gen. XXVIII, 17)]
.
Quid tibi ergo, fidelis anima, in
his nundinis est considerandum? Perambula virtutes
cohabitantium in domo Domini virtutum, et fac inde
sarcinam tuam, formam vivendi. Quae prius habitabas
in regione umbrae mortis transi ad regionem
vitae et veritatis.

5.
Tertia regio est regio expiationis. Tria sunt
loca, quae mortuorum animae pro diversis meritis
sortiuntur: infernus, purgatorium, coelum. In inferno
impii, in purgatorio purgandi, in coelo perfecti.
Qui in inferno sunt, redimi non possunt; quia
in inferno nulla est redemptio. Qui in purgatorio
sunt, exspectant redemptionem, prius cruciandi, aut
calore ignis, aut rigore frigoris, aut alicujus gravitate
doloris. Qui in coelo sunt, gaudio gaudent ad
visionem Dei, Christi fratres in natura, cohaeredes
in gloria, similes in aeternitate jucunda. Quia igitur
primi redimi non merentur, tertii redemptione non
indigent, restat ut ad medios transeamus per compassionem,
quibus juncti fuimus per humanitatem.
Vadam in istam regionem, et videbo visionem hanc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.