PL 183, col. 1090

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

in hoc solo utrumque licet? De quonam mihi Evangeliorum
loco producitis istam exceptionem, qui ne
iota quidem, ut falso gloriamini, praeteritis? Patet
vos et superstitiose observare de juramento, et flagitiose
praesumere de perjurio. O perversitatem! Quod
ad cautelam consultum est, videlicet, non jurare;
hoc isti mandati vice tam contentiose observant:
et quod immobili jure sancitum est, non pejerandum
scilicet, hoc tanquam indifferens pro sua voluntate
dispensant. Non, inquiunt, sed ne mysterium publicemus.
Quasi gloria Dei non sit revelare sermonem.
An Dei invident gloriae? Sed magis credo quod
pandere erubescant, scientes inglorium. Nam nefanda
et obscena dicuntur agere in secreto, siquidem
et vulpium posteriora fetent.

3.
Sed taceo quae negarent: ad manifesta respondeant.
An juxta Evangelium cavent sanctum
dare canibus, et margaritas porcis [(Matth. VII, 6)] ?
At istud aperte fateri est, se non esse de Ecclesia,
qui omnes qui de Ecclesia sunt, canes censent et
porcos. Sine exceptione enim omnibus qui de sua
secta non sunt, suum illud, quidquid est, subtrahendum
existimant. Caeterum hoc etsi sentiant, non
respondebunt, ne manifesti fiant, nempe quod omni
modo fugiunt, sed non effugient. Responde mihi,
o homo, qui plus quam oportet sapis, et plus quam
dici potest desipis. Dei est, an non, mysterium quod
occultas? Si est, cur non ad ejus gloriam pandis?
Nam gloria Dei, revelare sermonem. Si non, cur
fidem habes in eo quod non est Dei, nisi quia haereticus

es? Aut igitur Dei secretum ad Dei gloriam
prodant; aut Dei negent mysterium, et minime se
haereticos negent; aut certe nihilominus manifestos
se fateantur inimicos gloriae Dei; qui nolunt manifestum
fieri, quod ei norunt fore ad gloriam. Stat
nempe Scripturae veritas: Gloria regum celare verbum,
gloria Dei revelare sermonem [(Prov. XXV, 2)]
.
Non vis tu revelare? Non ergo vis Deum glorificare.
Sed forte non recipis Scripturam hanc. Ita est: solius
Evangelii se profitentur aemulatores, et solos.
Respondeant proinde Evangelio. Quod dico, ait, in
tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis,
praedicate super tecta [(Matth. X, 27)]
. Jam non licet
silere. Usquequo occultum tenetur, quod palam Deus

fieri jubet? Usquequo opertum est Evangelium vestrum?
Suspicor; vestrum non est Pauli: nam ille
suum fatetur opertum non esse. Etsi, inquit, opertum
est Evangelium meum, in his opertum est qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.