PL 183, col. 1089

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

tertium paro [ alias, edere paro], si audire
non taedeat. Et necessarium reor. Nam quod ad nostram
quidem spectat domesticam vineam, quae vos
estis, satis me arbitror in duobus fecisse sermonibus
pro munimento illi adversus insidias tripartiti
generis vulpium, qui sunt adulatores, detractores,
ac seductorii quidam spiritus, gnari et assueti mala
sub specie boni inducere. Verum dominicae vineae
non ita. Illam loquor, quae implevit terram, cujus
et nos portio sumus: vineam grandem nimis, Domini
plantatam manu, redemptam sanguine, rigatam
verbo, propagatam gratia, fecundatam spiritu.
Ergo plus proprii curam gerens, in commune minus
profui. Movet me autem pro ipsa multitudo demolientium
eam, defensantium paucitas, difficultas

defensionis. Difficultatem occultatio facit. Nam cum
Ecclesia semper ab initio sui vulpes habuerit, cito
omnes compertae et captae sunt. Confligebat haereticus
palam (nam inde haereticus maxime, quod
palam vincere cupiebat), et succumbebat. Ita ergo
facile illae capiebantur vulpes. Quid enim si posita
in lucem veritate haereticus in suae pertinaciae tenebris
remanens, solus foris religatus aresceret? 1488-1491
Nihilominus capta reputabatur vulpes,
condemnata impietate, et impio foras misso,
ostentui utique jam victuro, non fructui. Ex hoc,
juxta prophetam, erant illi ubera arentia, et venter
sterilis [(Ose. IX, 14)] ; quia non repullulat error
publice confutatus, et falsitas aperta non germinat.
2.
Quid faciemus his malignissimis vulpibus, ut

capi queant, quae nocere quam vincere malunt, et
ne apparere quidem volunt, sed serpere? Omnibus
una intentio haereticis semper fuit captare gloriam
de singularitate scientiae. Sola ista malignior caeteris
versutiorque haeresibus, damnis pascitur alienis,
propriae gloriae negligens. Docta, credo, exemplis
veterum, quae proditae evadere non valebant,
sed confestim capiebantur, cauta est novo maleficii
genere operari mysterium iniquitatis, eo licentius
quo latentius. Denique indixere, ut dicitur, latebras
sibi, firmaverunt sibi sermonem nequam. Jura,
perjura; secretum prodere noli. Enimvero alias ne
tenuiter quidem jurare ullatenus acquiescunt, propter
illud de Evangelio: Non jurare, neque per

coelum, neque per terram [(Matth. V, 34, 35)]
, etc. O
stulti et tardi corde, repleti plane Pharisaico spiritu
liquantes culicem, et camelum glutientes! [(Matth.
XXIII, 24)] . Jurare non licet, et pejerare licet? An

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.