PL 183, col. 1088
Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
quidam paterfamilias, qui per se nihil habeat, sed
omnia communia cum uxore et filiis atque domesticis?
Et qui loquitur Deus est - minime tamen ut
Deus id loquitur, sed ut sponsus.
10.
Capite nobis vulpes. Vides quam socialiter loquitur,
qui socium non habet? Poterat dicere: Mi
hi, sed maluit, nobis, consortio delectatus. O suavitatem!
o gratiam! o amoris vim! Itane summus
omnium unus factus est omnium? Quis hoc fecit?
Amor, dignitatis nescius, dignatione dives, affectu
potens, suasu efficax. Quid violentius? Triumphat
de Deo amor. Quid tamen tam non violentum? Amor
est. Quae est ista vis, quaeso, tam violenta ad victoriam,
tam victa ad violentiam? Denique semetipsum
exinanivit [(Philipp. II, 7)] , ut scias amoris
fuisse, quod plenitudo effusa est, quod altitudo adaequata
est, quod singularitas associata est. Cum
quonam tibi, o admirande sponse, tam familiare
consortium? Nobis, inquis, capite. Cui tecum? an
Ecclesiae de gentibus? De mortalibus et peccatoribus
collecta est. Illam scimus quae sit. Sed tu quises,
Aethiopissae hujus tam devotus, tam ambitiosus
amator? Sane non alter Moyses, sed plus quam
Moyses [(Num. XII, 1)] . Num tu ille es speciosus
forma prae filiis hominum? [(Psal. XLIV, 3.)] Parum
dixi; candor es vitae aeternae, splendor et figura
substantiae Dei [(Hebr. I, 3)] ; postremo super omnia
Deus benedictus in saecula. Amen [(Rom. IX, 5)] .
ADMONITIO IN DUOS SERMONES SEQUENTES.
Epistolae Evervini, hucusque inter sermones hic editoe,
locum opportuniorem assignavimus inter epistolas
diversorum ad Bernardum. Vide Opp. tom. I col. 676. EDIT.
SERMO LXV. De clandestinis haereticis, quorum praeposteram religionem et studium occultandi mysteria sua, nec non scandalosum feminarum contubernium perstringit.
1.
Duos vobis super uno capitulo disputavi sermones: