PL 183, col. 1044

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

habes: Aqua sapientiae salutaris potavit illum [(Eccli.
XV, 3)]
. Si timor sapientia, et sapientia aqua; timor
aqua est; denique: Timor Domini, inquit, fons vitae [(Prov. XIV, 7)]
.
Porro hydria mens tua. Capientes,
inquit, singulae metretas binas vel ternas. Tres metretae,
timores tres. Et impleverunt eas, inquit, usque
ad summum [(Joan. II, 6, 7)]
. Non unus timor, non duo
quoque, sed toti tres simul replent usque ad summum.
Omni tempore time Deum, et ex omni corde
tuo, et implesti hydriam tuam usque ad summum.
Amat Deus integrum munus, affectum plenum, perfectum
sacrificium. Cura proinde nuptiis coelestibus
plenam inferre hydriam, ut de te quoque dicatur:
Quia replevit eum spiritu timoris Domini [(Isai. XI, 3)]
.
Qui sic timet, nihil negligit. Unde namque negligentia

intret in plenitudinem? Alioquin quod capere
adhuc aliquid potest, plenum non est. Eadem sane
ratione non potest simul et sic timere, et altum sapere.
Non est enim quo admittas superbiam, repletus
timore Domini. Et sic de caeteris vitiis sentiendum,
quia necesse est omnia plenitudine timoris excludi.
Tunc demum si plene, si perfecte timueris, dabit
charitas saporem aquis tuis ad Domini benedictionem.
Sine charitate enim timor poenam habet. Et
quidem charitas vinum, quod laetificat cor hominis [(Psal. CIII, 15)] .
Perfecta autem charitas foras mittit
timorem, ut ubi aqua fuerat, vinum esse incipiat ad
laudem et gloriam sponsi Ecclesiae Jesu Christi Domini
nostri, qui est super omnia Deus benedictus in
saecula. Amen
SERMO LV. Qualiter homo per veram poenitentiam potest evadere judicium Dei.

1.
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum [(Cant. II, 9)]
.
Ex praecedenti versiculo pendet.
Quem enim salientem et properantem modo descripserat,
consequenter comparat capreae hinnuloque
cervorum. Apte quidem, quod hoc genus animantium
cursu velox, et saltu agile sit. Porro sermo de
sponso est, et sermo sponsus est. Et Propheta dicit
de Deo quia velociter currit sermo ejus [(Psal. CXLVII,
15)]
; sane congruens huic loco, ubi sponsus, qui
sermo Dei est, saliens transiliensque describitur,
similis proinde factus capreae hinnuloque cervorum.

Et haec ratio similitudinis. Adde tamen, ne nulla
similitudinis ipsius vel anima proportiuncula vacet,
quia caprea quidem non modo cursus pernicitate,
sed et acumine visus eminet. Quod utique proprie
illam respicit narrationis partem, qua sponsus, non
solum saliens, sed et transiliens apparere refertur;
quia nisi acuto et perspicaci intuitu non posset omnino,
praesertim inter currendum, discernere in
quos salire, et quos transilire deberet. Alioquin poterat
sufficere, ad designandam festinantis velocitatem,
de solo hinnulo comparatio; is quippe rapidiori
se ferre noscitur cursu. Nunc vero quoniam
sponsus iste, etsi ardenter amans, cursim ruere in
dilectae videatur amplexus, nihilominus tamen gressus,
vel potius saltus suos prudenti consideratione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.