PL 183, col. 1100

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

11.
Non credunt ignem purgatorium restare post
mortem; sed statim animam solutam a corpore, vel
ad requiem transire, vel ad damnationem. Quaerant
ergo ab eo, qui dixit quoddam peccatum esse, quod
neque in hoc saeculo, neque in futuro remitteretur [(Matth. XII, 32)] ,
cur hoc dixerit, si nulla manet in
futuro remissio purgatiove peccati. Jam vero qui
Ecclesiam non agnoscunt, non est mirum si ordinibus
Ecclesiae detrahunt, si instituta non recipiunt,
si Sacramenta contemnunt, si mandatis non obediunt.
« Peccatores, » inquiunt, « sunt apostolici,
archiepiscopi, episcopi, presbyteri: ac per hoc nec
dandis, nec accipiendis idonei sacramentis. Nunquam
duo ista convenient, episcopum esse et peccatorem? »
Falsum est. Episcopus erat Caiphas: et tamen

quantus peccator, qui in Dominum mortis dictabat
sententiam? Si negas episcopum, arguet te testimonium
Joannis, qui eum in testimonium sui pontificatus
etiam prophetasse refert [(Joan. XI, 51)] . Apostolus
erat Judas: et licet avarus et sceleratus,
electus tamen a Domino. An tu de illius apostolatu
dubitas, quem Dominus elegit? Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? [(Joan. VI, 71.)]
Audis eumdem electum apostolum, et
exstitisse diabolum; et negas posse esse episcopum,
qui peccator est? Super cathedram Moysi sederunt
Scribae et Pharisaei, et qui non obedierunt eis tanquam
episcopis, inobedientiae rei fuerunt, etiam in
ipsum Dominum praecipientem, et dicentem: Quae
dicunt facite [(Matth. XXIII, 2, 3)]
. Patet ergo, quamvis

Scribae, quamvis Pharisaei, quamvis videlicet
maximi peccatores; propter cathedram tamen Moysi,
ad eos quoque nihilominus pertinere quod item
dixit: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me
spernit [(Luc. X, 16)]
.
12.
Multa quidem et alia huic populo stulto et
insipienti a spiritibus erroris, in hypocrisi loquentibus
mendacium, mala persuasa sunt: sed non est
respondere ad omnia. Quis enim omnia novit? Deinde
labor infinitus esset, minime necessarius. Nam
quantum ad istos, nec rationibus convincuntur, quia
non intelligunt; nec autoritatibus corriguntur, quia
non recipiunt; nec flectuntur suasionibus, quia subversi
sunt. Probatum est: mori magis eligunt, quam

converti. Horum finis interitus, horum novissima
incendium manet. Horum siquidem in facto Samson
ex succensis vulpium caudis figura praecessit [(Judic.
XV, 4, 5)] . 1499 Plerumque fideles injectis manibus
aliquos ex eis ad medium traxerunt. Quaesiti fidem,
cum de quibus suspecti videbantur, omnia prorsus
suo more negarent; examinati judicio aquae, mendaces
inventi sunt. Cumque jam negare non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.