PL 183, col. 1099

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Deum de terra? Astat et clamat nihilominus mater
Ecclesia. Quid tamen infans? Nonne et ipse videtur
tibi inhiare quodam modo fontibus Salvatoris, vociferari
ad Deum, suisque vagitibus clamitare: Domine, vim patior, responde pro me?
[(Isa. XXXVIII,
14.)]
Flagitat auxilium gratiae, quia vim patitur a
natura [ alias, ab origine; alias, a peccato]. Clamat
innocentia miseri, clamat ignorantia parvuli, clamat
addicti infirmitas. Ita ergo clamant haec omnia, sanguis
fratris, fides matris, destitutio miseri, et miseria
destituti: et clamatur ad Patrem. Porro Pater
se ipsum negare non potest: pater enim est.
10.
Nemo mihi dicat quia non habet fidem, cui
mater impertit suam, involvens illi in Sacramento,
quousque idoneus fiat proprio, non tantum sensu,

sed et assensu, evolutam puramque percipere. Nunquid
breve pallium est, ut non possit ambos cooperire?
Magna est Ecclesiae fides. Nunquid minor fide
Chananaeae mulieris, quam constat et filiae sufficere
potuisse, et sibi? Ideo audivit: O mulier, magna est
fides tua! fiat tibi sicut petisti [(Matth. XV, 28)]
. Nunquid
minor fide illorum, qui paralyticum per tegulas
demittentes, animae illi simul et corporis obtinuere
salutem? Denique habes: Quorum fidem ut vidit,
ait paralytico: Confide, fili, remittuntur 1498 tibi
peccata; et paulo post: Tolle grabatum tuum, et ambula [(Matth. IX, 2, 5, 6)]
.
Qui haec credit, facile huic
persuadebitur merito Ecclesiam praesumere, non
solum parvulis baptizatis in sua fide salutem, sed
etiam interfectis pro Christo infantibus coronam

martyrii. Quae cum ita sint, nullum praejudicium
sustinebunt regenerati de eo quod dictum est: Sine fide impossibile est placere Deo
[(Hebr. XI, 6)]
,
cum sine fide non sint, qui in testimonium fidei
baptismi gratiam perceperunt. Sed neque de eo
quod item dictum est: Qui vero non crediderit, condemnabitur [(Marc. XVI, 16)]
.
Quid enim credere est,
nisi fidem habere? Itaque et mulier salvabitur per
generationem filiorum, si permanserit in fide cum
lenitate [(I Tim. II, 15)] ; et infantibus per lavacri
regenerationem succurretur; et adulti qui continere
non poterunt, conjugii tricesimo fructu se
rediment; viventium quoque preces et hostias mortui,
qui opus habebunt, et digni erunt, mediantibus

percipient angelis; et eorum qui jam pervenerunt,
viventibus adhuc nequaquam solatia deerunt per
Deum qui ubique est, et in Deo nusquam affectu
charitatis absentium. Nam et Christus propter hoc
mortuus est et resurrexit, ut vivorum dominaretur
et mortuorum [(Rom. XIV, 9)] . Propter hoc quoque et
infans natus est, et per singulos aetatum gradus profecit
in virum, ut nulli deesset aetati.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.