PL 183, col. 1098

Sermones in Cantica canticorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

quoque persuasum habent, potestatem se habere
quotidie in mensa sua corpus Christi et sanguinem
consecrandi ad nutriendum se in corpus Christi
et membra. Nempe jactant se esse successores
apostolorum, et apostolicos nominant, nullum tamen
apostolatus sui signum valentes ostendere. Quousque
lucerna sub modio? Vos estis lux mundi, dictum
est apostolis: et ideo apostoli super candelabrum,
ut toto luceant mundo. Pudeat successores apostolorum
lucem non esse mundi, sed modii, mundi autem
tenebras. Dicamus eis: Vos estis tenebrae mundi:
et transeamus ad alia. Se dicunt Ecclesiam. Sed
contradicunt ei qui dicit: Non potest civitas abscondi
supra montem composita [(Matth. V, 14-16)]
. Itane
lapidem de monte abscissum sine manibus, montem

factum, et implentem mundum [(Dan. II, 34, 35)] ,
vestris creditis inclusum antris? Et ne hic quidem
immorandum. Ipsa opinio refugit publicari suo
contenta susurrio. Habet, et semper habebit integram
Christus haereditatem suam, et possessionem
suam terminos terrae. Se potius subtrahunt huic
magnae haereditati, qui Christo illam conantur detrahere.
9.
Videte detractores, videte canes. Irrident nos,
quod baptizamus infantes; quod oramus pro mortuis;
quod sanctorum suffragia postulamus. In omni
genere hominum atque in utroque sexu festinant
proscribere Christum, in adultis et parvulis, in vivis
et mortuis; hinc quidem infantibus ex impossibilitate
naturae, inde vero adultis ex difficultate continentiae

praescribentes. Porro mortuos viventium
fraudantes auxiliis, viventes nihilominus sanctorum,
qui decesserunt, suffragiis spoliantes. Absit! Non
relinquet Dominus plebem suam, quae est sicut
arena maris, nec contentus erit paucitate haereticorum,
qui omnes redemit. Neque enim parva, sed
plane copiosa apud eum redemptio. Quantus vero
numerus istorum ad magnitudinem pretii? Se magis
pretio fraudant, qui ipsum evacuare conantur. Quid
enim si infans pro se loqui non potest, pro quo vox
sanguinis fratris sui, et talis fratris, clamat ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.