PL 183, col. 283
In die sancto Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Redite ergo, praevaricatores, ad cor, et in
toto cordo quaerite Dominum, et odite malum; poenitentes
non verbo tantum et lingua, sed spiritu et
veritate. Quia vero non satis cecidisse piget hominem,
ut videtur, qui adhuc manere disponit in lubrico;
aut errasse, qui ducem non quaerit: sit verae
compunctionis indiciam, opportunitatis fuga, subtractio
occasionis. Alioquin timendum valde ne dies
ista (siquidem et ipsa posita est in ruinam et resurrectionem
multorum) reprobet vos, vel tanquam
manifeste alienos a Christo. Christo non communicantes,
vel tanquam socios Judae, in quem intravit
Satanas post buccellam [(Joan. XIII, 27)] .
18.
Sed quid ad nos, fratres, de his qui foris sunt
judicare? nisi quod in eodem nos fuisse laqueo plangimus,
ab eodem erutos gratulamur, sola misericordia
operante, in quo miserabiliter eos detineri fraterna
charitate dolemus. Utinam autem vel nos jam
sanctificati, et penitus alieni ab hac misera et sacrilega
consuetudine inveniamur, nec quidquam in
nobis pereat 899 aut minuatur de exercitio spirituali
sacrae resurrectionis adventu, sed transire
magis et excrescere studeamus! Quicunque enim
1.
Accepimus ab Apostolo habitare Christum per
fidem in cordibus nostris [(Ephes. III, 17)]
. Unde videtur
non incongrue intelligi posse, tandiu Christum
in nobis vivere, quandiu vivit fides. At postquam
fides nostra mortua est, quodam modo Christus
mortuus est in nobis. Porro fidei vitam opera attestantur,
sicut scriptum est: Opera, quae dedit mihi
Pater, ipsa testimonium perhibent de me [(Joan. V, 36)]
.
Nec discrepare videtur ab hac sententia, qui fidem
sine operibus mortuam asserit in semetipso [(Jac.
II, 20)] . Sicut enim corporis hujus vitam ex motu suo
dignoscimus, ita et fidei vitam ex operibus bonis.
Itaque vita quidem corporis est anima, per quam
movetur et sentit; vita vero fidei charitas est, quia
per illam operatur, sicut in Apostolo legis: Fides
quae per dilectionem operatur [(Galat. V, 6)]
. Unde et
refrigescente charitate fides moritur, sicut corpus
anima recedente. Tu ergo si videris hominem in
bonis operibus strenuum, et fervore conversationis
hilarem; vivere in eo fidem non dubites, indubitata
tenens vitae illius argumenta. Sed sunt nonnulli, qui,
cum spiritu coeperint, heu! carne postea consummantur.
Scimus autem quia jam tunc non permaneat
in eis spiritus vitae, quia scriptum est: Non
permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia
caro est [(Gen. VI, 3)]
. Quod si non permanet spiritus,
haud dubium quin excidat charitas, quae nimirum