PL 183, col. 292

In tempore resurrectionis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In octava Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

ab ea lepra, quae proprii consilii est. Exemplum
enim dedit nobis, ut et nos ita faciamus. Nam
ab initio noverat quid esset facturus: sed voluit
formam nobis hujus humilitatis exhibere, et ad lavandam
pessimam hanc lepram divinum in se ipso
parare Jordanem. Audiant igitur utrique pariter,
qui propriae voluntatis, et qui proprii consilii lepra
sordent: audiant quid Spiritus dicat Ecclesiis,
brevi uno versiculo lepram utramque condemnans: Sapientia,
ait, quae desursum est; primum quidem
pudica est, contra propriae voluntatis impuritatem; deinde pacifica
[(Jac. III, 17)]
, contra consilii proprii
obstinatam rebellionem.
6.
Cum ab his septem purgatus fuerit aeger, tanquam
post septem cellas quaerat septem fercula, quae

sunt septem Spiritus sancti dona. Porro, sicut in vita
Domini ante passionem septem purgationes invenimus,
sic et in apparitionibus septem quae post resurrectionem
factae leguntur, septem illa dona Spiritus
sancti possumus invenire. In prima spiritum timoris
accipe, quando mulieribus sanctis venientibus descendit
angelus de coelo, et terraemotus factus est,
ita ut ipsas timore perterritas oportuerit ab angelo
consolari [(Matth. XXVIII, 2-10)] . In spiritu pietatis
apparuit Simoni [(Luc. XXIV, 34)] , quia magna omnino,
et vere Domino Jesu digna pietatis dignatio, quod ei
quasi singulariter et ante caeteros dignatus est apparere,
quem prae caeteris de negatione ejus rea conscientia
confundebat, ut ubi abundavit delictum,
superabundaret et gratia. In spiritu scientiae duobus

pergentibus in Binmaus Scripturas exposuit, incipiens
a Moyse et prophetis [(ibid. 27)] . In spiritu fortitudinis
januis clausis intravit, ostendens manus et
latus [(Joan. XX, 19, 20)] , sicut solent in signum virtutis
clypeorum foramina demonstrari. In spiritu
consilii frustra in piscatione laborantes mittere in
dexteram rete consuluit [(Joan. XXI, 6)] . In spiritu
intellectus aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas [(Luc. XXIV, 45)] .
In spiritu sapientiae die quadragesima
apparuit eis, quando videntibus illis elevatus
est [(Act. I, 9)] , et viderunt Filium hominis
ascendentem ubi erat prius. Usque ad illam enim
diem quasi per stultitiam praedicationis salvos faciebat
credentes postquam vero coram eis ascendit
ad Patrem, jam coepit sapientia declarari.

patrem, quorum se Christus fecerit fratrem. Hinc
est quod beatus Joannes (qui saepius nobis ac studiosius
hanc commendat adoptionem filiorum Dei)
in ipso quoque Evangelii sui principio: Quotquot,
inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei
fieri [(Joan. I, 12)]
. Huic ergo verbo simile est quod
audivimus hodie de 906 ejus Epistola recitari: Omne,
inquit, quod natum est ex Deo, vincit mundum.
Quotquod enim sunt Christi, cum Christo eos
mundus odit; sed cum Christo superatur pariter et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.