PL 183, col. 293
In octava Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
ab ipsis. Nolite, ait, mirari si odit vos mundus: scitote
quia priorem me vobis odio habuit [(Joan. XV, 18)]
.
Et item: Confidite, inquit, quia ego vici mundum [(Joan. XVI, 33)]
.
Sic nimirum manifesta fit sermonis
illius veritas, quem ait Apostolus: Quos praescivit,
inquit (haud dubium quin Deus Pater), et praedestinavit
conformes fieri imagini Filii sui [(Rom. VIII, 29)]
.
Vide conformationem. Post ipsum adoptantur, ut
sit ipse primogenitus in multis fratribus; post
ipsum odit mundus eos; post ipsum et ab eis vincitur
mundus.
2.
Bene ergo quod natum est ex Deo, vincit mundum,
ut sit testimonium coelestis generationis victoria
tentationis: et sicut is qui filius est per naturam,
mundum cum suo principe triumphavit, sic et nos
victores inveniamur quotquot sumus filii adoptionis.
Victores sane, sed in ipso, qui confortat nos, in quo
et possumus omnia: quia haec est victoria quae vincit
mundum, fides nostra. Fide siquidem in Dei filios
adoptamur: fidem in nobis mundus in maligno positus
odit atque persequitur; fide quoque et vincitur,
sicut scriptum est: Sancti per fidem vicerunt regna [(Hebr. XI, 33)]
.
Quidni attribuatur fidei victoria, cujus
est etiam vita? Justus, inquit, ex fide vivit [(Rom.
I, 17)]
. Quoties ergo tentationi resistis, quoties vincis
malignum, noli propriis tribuere viribus; noli in
te, sed magis in Domino gloriari. Quando enim fortis
ille armatus tuae coderet infirmitati? Audi denique
quid Dominici constitutus pastor ovilis admoneat:
Adversarius,
inquit, vester diabolus, tanquam
leo rugiens, circuit quaerens quem devoret; cui resistite
fortes in fide [(I Petr. V, 8, 9)]
. Vides quemadmodum
sibi veritatis testimonia concinant. Paulus fide
regna vicisse sanctos; Petrus principi mundi resistendum
in fide; Joannes quoque: Haec est, inquit, victoria quae vincit mundum, fides nostra.
3.
Sequitur: Quis enim est qui vincit mundum,
nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? Certum
id quidem, fratres, omnem qui non credit in Filium
Dei, ex hoc ipso jam non modo victum esse, sed
etiam judicatum. Sine fide enim impossibile est placere
Deo [(Hebr. XI, 6)] . Verumtamen potest forte
movere, quod tam multos videmus credentes Jesum
Filium Dei esse, adhuc tamen mundi nihilominus
cupiditatibus irretitos. Quid ergo ait: Quis est qui
vincit mundum, nisi qui credit quia Jesus est Filius
Dei, cum et ipse jam mundus id credat? An non ipsi
quoque daemones et credunt, et contremiscunt? Sed
dico: Putasne, Filium Dei reputat Jesum, quisquis
ille est homo qui ipsius nec terretur comminationibus,
nec attrahitur promissionibus, nec praeceptis
obtemperat, nec consiliis acquiescit? Nonne is,
etiamsi fateatur se nosse Deum, factis tamen negat?
Porro fides sine operibus mortua est in semetipsa [(Jac. II, 20)] .
Nec sane mirum videri potest si nequaquam
vincit, qui nec vivit quidem.
4.
Quaeris quaenam sit vivida et victoriosa fides?
Illa sine dubio per quam Christus habitat in cordibus