PL 183, col. 294

In octava Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

nostris. Christus enim et virtus est, et vita nostra. Cum Christus apparuerit vita vestra,
ait Apostolus, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
[(Coloss.
III, 4)]
. Unde gloria, nisi de victoria? aut quare
cum ipso apparebimus, nisi quia in ipso et vincimus?
Denique, si his tantum data est potestas filios Dei
fieri qui suscipiunt Christum, de his quoque solis
intelligendum est quod dicitur: Omnis qui natus est
ex Deo, vincit mundum. Inde est quod hic quoque
cum dixisset: Quis est qui vincit mundum, nisi qui
credit quia Jesus est Filius Dei? ut planius faceret
eam commendari fidem per quam, ut dictum est,
Christus in cordibus nostris habitat, addidit continuo
de ipsius adventu, dicens: Hic est qui venit per
aquam et sanguinem, Jesus Christus. Adhuc autem

supereminentiorem viam ostendens: Et Spiritus est,
inquit, qui testificatur quoniam Jesus est Filius Dei.
Sane quod interponit, signanter repetens: Non in
aqua solum, sed in aqua et sanguine, ad Moysi differentiam 907
arbitror accipiendum. Moyses siquidem
in aqua venit, a qua et nomen accepit ut Moyses
vocaretur.
5.
Recolant quibus nota est historia Veteris Testamenti,
quemadmodum in Aegypto, dum parvuli omnes
Israelitici germinis necarentur, expositum in
aquis Moysen tulerit filia Pharaonis [(Exod. II, 3)] .
Et vide si non manifeste Christi et in hoc ipso videtur
praecessisse figura Simili nempe cum Pharaone
etiam Herodes suspicione laborans, ad eadem conversus
est crudelitatis argumenta, sed eodem modo

est ipse delusus [(Matth. II, 16)] . Utrobique pro unius
suspecta persona trucidatur numerositas puerorum:
utrobique qui quaerebatur evadit. Et quomodo Moysen
filia Pharaonis, ita Christum quoque Aegyptus
(quae non immerito Pharaonis intelligitur filia) suscepit
conservandum. Manifeste tamen plus quam
Moyses hic, utpote qui venerit non in aqua tantum,
sed in aqua et sanguine. Aquae enim multae, populi
multi [(Apoc. XVII, 15)] . Venit ergo in aqua tantum,
qui congregavit quidem populum, sed populum non
redemit. Nam et ipsa quoque de servitude Aegyptia
liberatio, non Moysi, sed Agni sanguine facta est,
liberandos nos praefigurans a vana nostra conversatione
hujus saeculi, sanguine Agni immaculati Christi

Jesu. Hic est verus legifer noster, apud quem copiosa
est redemptio. Mortuus est enim non tantum pro
gente, sed ut filios Dei, qui dispersi erant, congregaret
in unum. Memento sane hunc esse Joannem,
qui vidit, et testimonium perhibuit (et scimus quia
verum est testimonium ejus), exiisse de latere Domini
dormientis in cruce sanguinem simul et aquam:
quo videlicet dormienti novo Adae nova de latere
suo proferretur pariter et redimeretur Ecclesia.
6.
Sic ergo hodie quoque ad nos per aquam et
sanguinem venit, ut sit aqua et sanguis testimonium
adventus ejus, fideique victricis. Non solum autem,
sed testimonium est majus his, quod perhibet Spiritus
veritatis. Horum trium testimonium verum certumque
est, et felix anima quae meretur illud accipere.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.