PL 183, col. 295

In octava Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Tres enim sunt qui testimonium dant in terra;
Spiritus, aqua, et sanguis.
In aqua quidem baptismum
intellige, in sanguine martyrium, in Spiritu
charitatem. Spiritus enim est qui vivificat; et fidei
vita, dilectio. Denique, si quaeris quid Spiritui et
charitati, respondeat Paulus: Quia charitas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum,
qui datus est nobis [(Rom. V, 5)]
. Necessario quoque
Spiritus additur aquae et sanguini, cum, eodem
Apostolo teste, sine charitate quidquid habeas, nihil
prosit [(I Cor. XIII, 1-3)] .
7.
Jam vero quia baptismum aqua, martyrium
diximus sanguine designari; memento et unicum
et quotidianum esse baptismum, similiter et martyrium.
Est enim martyrii genus et quaedam effusio

sanguinis in quotidiana corporis afflictione. Est et
baptismus aliquis in compunctione cordis et lacrymarum
assiduitate. Sic quippe infirmis et pusillis
corde necesse est, ut quem semel pro Christo ponere
non sufficiunt, saltem mitiori quodam, sed diuturniori
martyrio sanguinem fundant. Sic et baptismi
sacramentum, quoniam iterari non licet, his qui
saepius in multis offendunt, frequenti oportet ablutione
suppleri. Unde et Propheta: Lavabo, inquit, per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis
stratum meum rigabo
[(Psal. VI, 7)]
. Vis ergo nosse
quis est qui vincit mundum? Quae in eo vincenda
sunt diligentius intuere. Siquidem et hoc ipsum
beatus iste Joannes indicat, dicens: Charissimi, nolite
diligere mundum; neque ea quae in mundo sunt.

Omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis
est, concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi [(I Joan. II, 15, 16)]
.
Hae sunt tres turmae quas fecerunt
Chaldaei [(Job. I, 17)] . Sed memini quoque sanctum
Jacob fecisse tres turmas, cum timeret a facie
Esau, rediens de Mesopotamia [(Gen. XXXII, 7)] . Et
vobis ergo adversus triplex genus tentationis triplici
opus est munimento: ut carnis quidem concupiscentia
ipsius mortificatione vincatur, quam, si meministis,
in sanguinis testimonio diximus intelligendam;
oculorum vero concupiscentiam superet studium
compunctionis et assiduitas lacrymarum; 908
porro ambitionis vanitatem virtus charitatis excludat,
quae sola castificat animam, sola purgat intentionem.
Certum quippe triumphati mundi testimonium

est, si corpus castiges et subjicias servituti,
ne perniciosa libertate serviat voluptati; si fletui
praebeas oculos magis, quam petulantiae vel curiositati;
si denique, spirituali dilectione flagrans, nulli
animum dederis vanitati.
8.
Merito sane unus est qui in terra pariter et in
coelo testimonium perhibet Spiritus; quia sive corporis
afflictio cessabit, sive lacrymarum fons exsiccabitur;
sed charitas nunquam excidit. Praelibatio
quaedam est in praesenti, consummatio et plenitudo
in futuro manet. Verumtamen licet maneat post
aquam et sanguinem Spiritus (aqua quippe et sanguis
regnum Dei non possidebunt), interim tamen
aut vix aut nullo modo invenire est Spiritum sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.