PL 183, col. 296

In octava Paschae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

illis, quoniam hi tres, inquit, unum sunt: ut, quolibet
ex his tribus deficiente, adesse caetera non praesumas.
Simul vero juncta testimonia ista credibilia
facta sunt nimis, nec poterit cui in terris suppetunt
haec, carere testimonio vel in coelis. Confitetur Dei
Filium coram hominibus non verbo, neque lingua,
sed opere et veritate: et Filius quoque confitebitur
eum coram angelis Dei. An vero ei deesse poterit in
testimonio Pater, cui Filium videat attestantem?
Sine dubio confitebitur et ipse quod viderit in
abscondito. Sed neque Spiritus quidem a Patre Filioque
dissentiet; quippe qui Patris Filiique sit
Spiritus. Denique quonam modo careat testimonio
ejus in coelo, qui habere illud meruit et in terra? Tres ergo sunt qui testimonium dant in coelo, Pater,

et Filius, et Spiritus sanctus.
Et ne quam forte dissonantiam
suspiceris, hi tres unum sunt. Magnum
profecto habituri sunt testimonium, quos in coelo
Pater susceperit tanquam filios et haeredes, Filius
asciverit tanquam fratres et cohaeredes, Spiritus
sanctus adhaerentes Deo unum spiritum faciat esse
cum eo. Est enim Spiritus ipse indissolubile vinculum
Trinitatis, per quem sicut Pater et Filius unum
sunt, sic et nos unum simus in ipsis, eo miserante,
qui pro discipulis hoc ipsum orare dignatus est,
Jesu Christo Domino nostro.
SERMO II. De tribus testimoniis. [(I Joan. V, 4-11.)]
1.
Ex Epistola beati Joannis hodie nobis est lectio
recitata, in qua discimus testimonium dari triplex

in coelo, triplex in terra. Et quidem pro meo sapere,
illud stabilitatis, hoc reparationis est signum; illud
angelos, istud homines; illud beatos a miseris, istud
justos discernit ab impiis. Angelis siquidem qui in
prima illa praevaricatione, superbiente Lucifero, in
veritate steterunt, merito testimonium perhibet visio
Trinitatis: hominibus, quos divina miseratio salvat,
Spiritus, aqua, et sanguis. Quidni perhibeat testimonium
Pater, a quibus honoratus est ut Pater?
Tibi vero, maligne, sic loquitur: Si ergo ego Pater,
ubi est honor meus? [(Malach. I, 6.)]
Careas omnino
necesse est testimonio Patris, cujus tibi gloriam
usurpare conaris, non honorare eum cupiens, sed
aequare. Sedebo, inquit, in monte testamenti; et similis
ero Altissimo [(Isai. XIX, 14)]
. Itane modo creatus,

Patri spirituum consedebis? Et certe necdum tibi
dixit: Sede a dextris meis [(Psal. CIX, 1)]
. Si nescis,
o impudens, Unigenitus ille est, cui aeterna generatione
Patris aequalitas collata est et consessus. Tu
rapinam cogitans esse aequalis Deo, Filio gloriam
invides, gloriam quasi unigeniti a Patre, ut ne ab
ipso quidem testimonium merearis habere. An vero
poterit detestato a Patre et Filio, utriusque Spiritus
attestari? Abominatur superbum profecto et inquietum,
qui super quietum et humilem requiescit amator
pacis et unitatis consecrator, adversum te pro
pace et unitate zelatur.
2.
Quid mirum, fratres, si timemus ne forte pusillam 909
hanc vineam Domini depasci singularis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.