PL 183, col. 36
De adventu Domini (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
tribus personis, quas in summa Trinitate credimus,
confitemur et adoramus, non Pater, non Spiritus
sanctus advenit, sed Filius? Minime quidem ego id
factum esse arbitror sine causa. Sed quis cognovit
sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? [(Rom.
XI, 34.)] Neque enim sine altissimo Trinitatis consilio
factum est, ut Filius adveniret: et si consideramus
exsilii nostri causam, fortassis advertere possumus
vel ex parte, quam congruum fuerit a Filio
nos maxime liberari. Lucifer enim ille, qui mane
oriebatur, pro eo 718 quod Altissimi similitudinem
usurpare tentavit, et rapinam arbitratus est
esse se aequalem Deo (quod utique Filii est), praecipitatus
illico corruit, quoniam zelavit pro Filio Pater
et opere dixisse videtur: Mihi vindictam, et ego retribuam
[(Rom. XII, 19)] .
Continuo videbam Satanam
tanquam fulgur cadentem de coelo [(Luc. X, 18)] . Quid
tu igitur superbis, terra et cinis? Si superbientibus
angelis Deus non pepercit; quanto magis tibi, putredo
et vermis? Nihil ille fecit, nihil operatus est:
tantum cogitavit superbiam; et in momento, in ictu
oculi, irreparabiliter praecipitatus est; quia juxta
evangelistam: In veritate non stetit [(Joan. VIII, 44)]
.
3.
Fugite superbiam, fratres mei; quaeso, multum
fugite. Initium omnis peccati superbia: quae
tam velociter ipsum quoque sideribus cunctis clarius
micantem aeterna caligine obtenebravit Luciferum:
quae non modo angelum, sed angelorum primum in
diabolum commutavit. Unde et protinus invidens
homini, quam conceperat in semetipso, in eo peperit
iniquitatem; suadens ut lignum vetitum gustans
fieret sicut Deus, sciens bonum et malum. Quid
enim polliceris, quid promittis, miser: cum Filius
Altissimi scientiae clavem habeat, imo et ipse sit clavis David, qui claudit, et nemo aperit
[(Apoc. III, 7)]
.
In eo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [(Coloss. II, 3)] :
tunc eos, ut homini praestes,
inique furaberis? Videtis quia juxta Domini sententiam mendax
iste est, et pater ejus [(Joan. VIII, 44)]
.
Nam et mendax fuit, dicens: Similis ero Altissimo [(Isai. XIV, 14)]
;
et mendacii pater, cum in hominem
quoque venenatum suae falsitatis seminarium effudit,
dicens: Eritis sicut dii [(Gen. III, 5)]
. Tu quoque, o
homo, si vides furem, curris cum eo. Audistis, fratres,