PL 183, col. 361
In conversione S. Pauli (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
qui jam poenitet, perfectae conversionis accipit formam.
Quis desperet ultra pro magnitudine cujuslibet
criminis, quandoquidem Saulum audiat adhuc
spirantem minarum et caedis in discipulos Domini,
subito factum vas electionis? Quis dicat iniquitatis
pondere pressus: Assurgere jam ad studia meliora
non valeo; quando in ipso itinere, quo sanguinem
sitiens Christianum, dirum toto pectore virus efflabat,
persecutor crudelissimus in fidelissimum repente
mutatus est praedicatorem? Magnifice siquidem
in hac una conversione et misericordiae magnitudo,
et efficacia gratiae commendatur.
2.
Subito, ait Lucas, circumfulsit eum lux de coelo [(Act. IX, 1-8)]
.
O vere inaestimabilis divinae dignatio
pietatis! Illustrat coelesti fulgore vel a foris, intus
adhuc luminis incapacem: qui necdum infundi poterat,
divina saltem circumfunditur claritate. Et vox
facta est. Lucis et vocis testimonia credibilia facta
sunt nimis, nec dubitare est de veritate, quae sese
ingerit per utrasque, oculorum scilicet auriumque
fenestras. Sic nimirum, sic in Jordane quoque supra
caput Domini et columba apparuit, et vox sonuit [(Matth. III, 16, 17)] :
sic et in monte, quando transfiguratus
est coram discipulis, et claritas visa est,
et vox nihilominus Patris audita [(Matth. XVII, 2, 5)] : Saule, Saule, quid me persequeris?
Vere deprehensus
est Saulus: non est dissimulandi locus, non est
facultas ulla negandi. In manibus sunt epistolae crudelissimae
legationis, auctoritatis exsecrandae, potestatis
iniquae. Quid me persequeris? inquit. Annon
persequebatur Christum, qui Christi membra trucidabat
in terris? An vero persecuti sunt Christum,
qui sacratissimum illud corpus crucis affixere patibulo,
et non persequebatur eum qui adversus corpus
ejus, quod est Ecclesia (est enim corpus ejus etiam
ipsa), odio furebat iniquo? Denique si proprium
sanguinem dedit in pretium redemptionis animarum,
non tibi videtur graviorem ab eo sustinere persecutionem,
qui suggestione maligna, exemplo pernicioso,
scandali occasione, avertit ab eo animas
quas redemit, quam a Judaeo qui sanguinem illum
fudit?
3.
Agnoscite, dilectissimi, et expavescite consortia
eorum qui salutem impediunt animarum. Horrendum
penitus sacrilegium, quod et ipsorum videtur
excedere facinus, qui Domino majestatis manus
sacrilegas injecerunt. Videbatur jam cessasse persecutionis 956
tempus; sed, ut palam factum est,
nunquam deest persecutio Christiano, sed neque
Christo. Et nunc, quod gravius est, ipsi Christum
persequuntur, qui ab eo utique Christiani dicuntur.
Amici tui, Deus, et proximi adversum te appropinquaverunt
et steterunt. Conjurasse videtur contra
ae universitas populi Christiani a minimo usque ad
maximum: a planta pedis usque ad verticem non
est sanitas ulla: egressa est iniquitas a senioribus
judicibus, vicariis tuis, qui videntur regere populum
tuum. Non est jam dicere, Ut populus, sic sacerdos [(Isai. XXIV, 2)]
;
quia nec si populus, ut sacerdos.