PL 183, col. 362

In conversione S. Pauli (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

Heu, heu! Domine Deus, quia ipsi sunt in persecutione
tua primi, qui videntur in Ecclesia tua primatum
diligere, gerere principatum! Arcem Sion occupaverunt,
apprehenderunt munitiones, et universam
deinceps libere et potestative tradunt incendio civitatem.
Misera eorum conversatio, plebis tuae miserabilis
subversio est. Atque utinam sola hac parte
nocerent! Esset forte qui Dominica praemonitus et
praemunitus exhortatione, daret operam ipsorum
non exempla imitari, sed observare praecepta, juxta
illud: Quae dicunt facite, et ad opera eorum nolite
respicere [(Matth. XXIII, 3)]
. Nunc autem dati sunt
sacri gradus in occasionem turpis lucri, et quaestum
aestimant pietatem. Copiosissimae siquidem pietatis
inveniuntur in suscipienda, imo accipienda magis

animarum cura: sed haec apud eos cura minor, et
de animarum salute novissima cogitatio est. An vero
Salvatori animarum gravior ulla esse poterat persecutio?
Inique agunt et caeteri contra Christum, multique
sunt nostris temporibus antichristi. Merito
tamen et crudeliorem eam censet persecutionem pro
acceptis beneficiis, et graviorem sentit pro potestate,
quam propriis sustinet a ministris; licet alii quoque
multi contra proximorum salutem multifarie, multisque
modis et variis occasionibus agere videantur.
Haec videt Christus, et silet; haec Salvator patitur,
et dissimulat. Propterea dissimulemus et nos quoque
necesse est, et sileamus interim, maximeque de
praelatis nostris, magistris ecclesiarum. Sic nimirum,
sic placet et ipsis, ut evadant nunc humana judicia,

veniatque semel judicium grave his qui praesunt, et
potentes patiantur tormenta potenter.
4.
Vereor, dilectissimi, ne quis forte sit et in nobis
Domini persecutor, quia manifesta docuit ratio,
impedire salutem, esse persequi Salvatorem. Quas
ego de salute animae meae fratri illi gratias agere
possum, qui mihi propinat detractionis fraternae venenum?
Merito detractores Deo odibiles describuntur [(Rom. I, 30)] ,
tanquam persecutores. Quid et is
qui exemplo suo ad remissius agendum caeteros provocat,
aut singularitate turbat, aut inquietat curiositate,
aut impatientia sua et murmuratione molestat;
aut quocunque modo contristat Spiritum Dei qui in
eis est, scandalizans unum de minimis istis credentibus

in eum? nonne et hic manifeste persequitur
Christum? Ut ergo persecutorum et nomen, et crimen
longe sit semper a nobis, obsecro vos, dilectissimi,
benignos semper et mites exhibeamus nos,
invicem supportantes in omni patientia, et ad id
quod melius et perfectius est, alterutrum provocantes.
Quis enim servus sufficere sibi putat non
persequi Dominum, sed nec obsequi Domino? Quam
habiturus est gratiam, si ut non resistit, sic nec assistit
quidem? Denique si quis adeo pusillanimis est,
ut satis sibi reputet nec persecutorem esse, nec
coadjutorem 957 Dei, audiat quid ipse loquatur: Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit
mecum, dispergit
[(Matth. XII, 30)]
.
5.
Saule, Saule, quid me persequeris? Et ille

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.