PL 183, col. 370
In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
per matre Domini blasphemiae crimen incurrere, et
idcirco praemiserit, suscepto semine? Alioquin nisi
parituram praevidisset sine semine Virginem, quae
necessitas erat de suscepto semine fieri mentionem?
Patet itaque quod lex ista matrem Domini non includit,
quae non suscepto semine filium peperit, sicut
praedictum erat per Jeremiam, quia novum faceret Dominus super terram.
Quaeris quod novum? Mulier,
inquit, circumdabit virum [(Jerem. XXXI, 22)]
.
Non ab altero viro virum suscipiet, non humana
lege concipiet hominem; sed intra viscera intacta et
integra virum claudet: ita sane ut intrante et
exeunte Domino, juxta alium prophetam, porta
orientatis clausa jugiter perseveret [(Ezech. XLIV, 2)] .
2.
Putas ergo, non poterat moveri animus ejus,
et dicere: Quid mihi opus purificatione? cur abstineam
ab ingressu templi, cujus uterus nesciens virum,
templum factus est Spiritus sancti? cur non
ingrediar templum, quae peperi Dominum templi?
Nihil in hoc conceptu, nihil in partu impurum fuit,
nihil illicitum, nihil purgandum: nimirum cum
proles ista fons puritatis sit, et purgationem venerit
facere delictorum. Quid in me legalis purificet
observatio, quae purissima facta sum ipso partu immaculato?
Vere, o beata Virgo, vere non habes
causam, nec tibi opus est purificatione. Sed nunquid
filio tuo opus erat circumcisione? Esto inter
mulieres tanquam una earum; nam et filius tuus
sic est in numero puerorum. Circumcidi voluit, et
non multo magis velit offerri? Offer filium tuum,
Virgo sacrata, et benedictum fructum ventris tui
Domino repraesenta. Offer ad nostram omnium reconciliationem
hostiam sanctam, Deo placentem.
Omnino acceptabit Deus Pater oblationem novam,
et pretiosissimam hostiam, de qua ipse ait: Hic est
Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [(Matth. III, 17)]
.
Sed oblatio ista, fratres, satis delicata
videtur, ubi tantum sistitur Domino, redimitur
avibus, et illico reportatur. Veniet, quando non
in templo offeretur, nec inter brachia Simeonis, sed
extra civitatem inter brachia crucis. Veniet, quando
non redimetur alieno, sed alios redimet sanguine
proprio, quia redemptionem eum misit Deus Pater
populo suo. Illud erit sacrificium vespertinum, istud
est matutinum. Istud quidem jucundius, sed illud
plenius. Istud enim tempore nativitatis, illud jam in
plenitudine aetatis. De utroque tamen potes accipere
quod propheta praedixit: Oblatus est, quia ipse voluit [(Isai. LIII, 7)]
.
Nam et modo oblatus est, non
quia opus habuit, non quia sub legis edicto fuit,
sed quia ipse voluit; et in cruce nihilominus oblatus
est, non quia meruit, non quia Judaeus potuit, sed
quia ipse voluit. Voluntarie sacrificabo 963 tibi,
Domine, quia voluntarie oblatus es pro mea salute,
non pro tua necessitate.
3.
Sed quid. fratres, nos offerimus, aut quid
retribuimus illi pro omnibus quae retribuit nobis?
Ille pro nobis obtulit hostiam pretiosiorem quam habuit,
nimirum qua pretiosior esse non potuit: et