PL 183, col. 371

In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In natali S. Victoris confessoris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

nos ergo faciamus quod possumus, optimum quod
habemus offerentes illi, quod sumus utique nosmetipsi.
Ille seipsum obtulit; tu quis es qui te
ipsum offerre cuncteris? Quis mihi tribuat, ut oblationem
meam dignetur majestas tanta suscipere?
Duo minuta habeo, Domine, corpus et animam dico:
utinam haec tibi perfecte possim in sacrificium
laudis offerre! Bonum enim mihi, longeque gloriosius
atque utilius est, ut tibi magis offerar, quam
ut deserar mihiipsi. Nam ad meipsum anima mea
conturbatur, in te vero exsultabit spiritus meus, si
tibi veraciter offeratur. Fratres, morituro Domino
Judaeus mortuas hostias offerebat; sed jam nunc: Vivo ego, dicit Dominus nolo mortem peccatoris,

1.
Victoris vita [ alias, virtus] et gloria specialis
non tam ad gloriam quam ad virtutem provocat
omnes qui recto sunt corde. Non recti plane, sed
perversi est animi, ante quaerere gloriam quam
exercere virtutem, et velle coronari qui legitime
non certaverit. Vanum est vobis, inquit, ante lucem
surgere [(Psal. CXXVI, 2)]
. Ita est. Frustra ad celsitudinem
nititur gloriae, qui prius non claruit virtute.
Frustra fatuae virgines sponso obviam surgunt,
quarum lampades exstinguuntur: et ideo fatuae, quia
vacuis gloriantur lampadibus, virtutis oleum non
habentes. Absit mihi gloriari nisi in gloria illorum,
quibus Propheta congratulans ait: Domine, in lumine
vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt

tota die, et in justitia tua exaltabuntur. Et infert: Quoniam gloria virtutis eorum tu es
[(Psal. LXXXVIII,
16-18)]
. Pulchre non eorum, sed virtutis eorum gloria
commendatur. Quae enim sine virtute est gloria,
profecto indebita venit, praepropere affectatur, periculose
captatur. Virtus, gradus ad gloriam; virtus,
mater gloriae est. Fallax gloria et vana est
pulchritudo, quam illa non parturivit. Sola est, cui
gloria jure debetur, et secure impenditur.
2.
Sancto Victori nec virtus, nec gloria deest;
sed quemadmodum ambae res, et quo ordine in homine
processerunt, id operae pretium intueri. Pugnavit
fortiter, viriliter superavit, et sic demum
gloria et honore coronatur. Quomodo nempe inglorius

remansisset bellator fortis, humilis victor?
Quanquam nec in die virtutis suae sine gloria fuit,
signis et prodigiis admirandus. Habemus, dilectissimi,
in vita Victoris, et quod digne miremur, et
quod salubriter imitemur. Miror vina dedisse in
eremo, non vitem, sed fontem. Miror et stupco infantem
adhuc in utero pavori fuisse pavendis daemoniis,
quippe ab ipsis praecognitum, et jam tunc
ex nomine designatum. Nec vacuum nomen, ubi
hostium fuga et extorta confessio victoriam concessit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.