PL 183, col. 372

In Purificatione B. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In natali S. Victoris confessoris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sed magis ut convertatur et vivat
[(Ezech. XXXIII, 11)]
.
Non vult Dominus mortem meam; et non libenter offero
illi vitam meam? Haec est enim hostia placabilis,
Deo placens hostia, hostia viva. Sed in oblatione
illa Domini tres fuisse leguntur; et in oblatione
nostra tria nihilominus a Domino requiruntur. Fuit
in oblatione illa Joseph sponsus matris Domini,
cujus filius putabatur; fuit et ipsa Virgo mater, et
puer Jesus qui offerebatur. Sit ergo et in oblatione
nostra constantia virilis, sit continentia carnis, sit
conscientia humilis. Sit, inquam, in proposito perseverandi
animus virilis, sit in continentia castitas
virginalis, sit in conscientia simplicitas et humilitas
puerilis. Amen.

infantulo. Quis item non miretur furem a 964
daemone deprehensum, et rursum a daemone mox
hominem liberatum? Quis non etiam omni admiratione
stupendum ducat, carne circumdatum hominem,
coelis patentibus, carnis oculos superno infigere
lumini, et videre visiones Dei, angelico insuper
mulceri cantico, doceri oraculo? Haec atque
similia in sancto homine veneramur, non aemulamur.
Merito quidem, quando et sine salutis periculo
possunt non fieri, et sine salutis periculo nequeunt
usurpari. Tutius sane aemulanda solidiora
quam sublimiora; et quae magis virtutem redoleant,
gloriam minus.
3.
Studeamus proinde moribus conformari, cui in
mirabilibus similari, etsi volumus, non valeamus.

Aemulemur in viro sobrium victum, devotum, affectum;
aemulemur mansuetudinem spiritus, castimoniam
corporis, oris custodiam, animi puritatem;
ponere frenum irae et modum linguae, dormire parcius,
orare frequentius, commonere nosmetipsos
psalmis, hymnis et canticis spiritualibus; diebus
jungere noctes et divinis laudibus occupare. Aemulemur
charismata meliora. Discamus ab ipso quod
mitis et humilis corde fuit. Aemulemur, inquam,
quod exstitit liberalis in pauperes, jucundus ad hospites,
patiens ad peccantes, benignus ad omnes.
Hoc enim melius. In his forma est cui imprimamur,
in miraculis gloria a qua reprimamur. Illa laetificent,
ista aedificent; moveant illa, ista promoveant. Epulemur,

dilectissimi, ad mensam divitis vocati, mensam
abundantem panibus, deliciis cumulatam. Annon dives
qui exemplis nos reficit, protegit meritis, laetificat
signis? Dives plane, in cujus hodie convivio solemni
angeli et homines pariter congregantur: hi ut reficiantur,
illi ut delicientur; isti ut proficiant, illi ut gaudeant.
Cujus vita repleta bonis, quid nisi mensa referta
cibis? Nec tamen omnibus omnia apponuntur, sed ut
tollat quisque quod sibi expedire et convenire videbit.
4.
Et ego quidem consilio salubriori diligenter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.