PL 183, col. 374

In natali S. Victoris confessoris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

cui hominum peccata donet misericors et
miserator Dominus: habet tempus et locum intercedendi
pius et misericors advocatus; equidem locum
quietum et tempus feriatum. In terris visus est, ut
esset exemplo; in coelum levatus est, ut sit patrocinio.
Hic informat ad vitam, illic invitat ad gloriam.
Factus est mediator ad regnum, qui fuit incitator
ad opus. Bonus mediator, qui sibi jam postulans nihil,
totum in nos transferre desiderat et supplicantis
affectum et supplicationis fructum. Quid enim quaerat
sibi, qui nullius eget? Dominus conservat eum,
et vivificat eum, et beatum facit eum in gloria: nihil
illi deerit in loco pascuae collocato. Haec dies
gloriosae migrationis ejus, dies laetitiae cordis ejus;
exsultemus et laetemur in ea. Introivit in potentias

Domini; gaudeamus, quia nunc potentior est ad salvandum.
2.
Hodie Victor posito corpore, quo solo praepediri ab
introitu gloriae videbatur, tanto alacrior, quanto expeditior,
penetravit in sancta, similis factus in gloria sanctorum.
Hodie de novissimo et humili loco, quem sibi
ex consilio Salvatoris elegerat, ipso summo patrefamilias
evocante, verus amicus ascendit superius,
et est illi gloria coram simul discumbentibus. Hodie
despecto mundo, et mundi principe triumphato,
supra mundum vere Victor ascendit, accipiens de
manu Domini coronam victoriae. Ascendit autem
cum immensa supellectili meritorum, clarus triumphis,
miraculis gloriosus. Pausat miles emeritus,

et post labores sudoresque sacrae peractae militiae
locatur feliciter, coronatur sublimiter. Anima ejus
in bonis demorabitur. Quaeris ubi? Cum Abraham,
Isaac et Jacob in regno coelorum. Ita cum talibus et
tali in loco sibi sedet; sedet excelsa et fulgida, sedet
laetabunda et laudans; sedet delicata et ornata
monilibus suis, stipata malis, fulcita floribus; sedet,
inquam, sibi, vacua curis, deliciis affluens, abundans
otii et quietis ad vacandum sapientiae. Quae sedit et
flevit super flumina Babylonis, sedet modo ad fontem
vitae, et conversatio illi secus torrentem voluptatis,
cujus impetus laetificat civitatem Dei. Invenit sibi
fontem hortorum, puteum aquarum viventium, et
cum Samaritana potatur aqua sapientiae salutaris,
ut non sitiat in aeternum. Datur illi de fructu manuum

suarum, et laudant eam in portis opera ejus,
et gloriatur testimonio conscientiae; conscientiae
dico suae, non alterius. Sedet media angelorum,
digna plane eorum consortio, quorum desiderio flagrat,
puritate nitet, castimonia decoratur. Sedet inter
apostolos vir apostolicae gratiae; nec est quod se
abscondat a cuneo prophetarum, qui quem illi praedixerunt,
glorificavit et portavit in corpore suo. Neque
se putat a victoriosis martyrum choris Victor
noster arcendum, qui duro et diuturno 966 martyrio
viventem sui corporis hostiam immolavit.
3.
Sedet veteranus miles, debita jam suavitate et
securitate quietus; securus quidem sibi, sed nostri
sollicitus. Non enim cum putredine carni simul se
exuit visceribus pietatis; nec sibi sic induit stolam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.