PL 183, col. 375

In natali S. Victoris confessoris (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In natali S. Benedicti (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

gloriae, ut nostrae pariter miseriae, suaeque ipsius misericordiae
oblivionem indueret. Non est terra oblivionis,
quam anima Victoris inhabitat; non terra laboris,
ut occupetur in ea; non denique terra, sed coelum
est. Nunquid coelestis habitatio animas quas
admittit indurat, aut memoria privat, aut spoliat
pietate? Fratres, latitudo coeli dilatat corda, non
arctat; exhilarat mentes, non alienat; affectiones
non contrahit, sed extendit. In lumine Dei serenatur
memoria, non obscuratur; in lumine Dei discitur
quod nescitur, non quod scitur dediscitur. Superni
spiritus illi, qui ab initio coelos inhabitant, nunquid
quia incolunt coelos, despiciunt terras, et non magis
eas visitant et frequentant? Nunquid quod semper
vident faciem Patris, ministerium evacuat pietatis?

Omnes nihilominus administratorii spiritus
sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem
capiunt salutis [(Hebr. I, 14)] . Quid ergo? discurrunt
angeli, et succurrunt hominibus; et qui ex
nobis sunt, nesciunt nos, nec norunt jam compati,
in quibus passi sunt et ipsi? qui dolores nesciunt,
sentiunt tamen nostros; et qui venerunt de magna
tribulatione, non recognoscunt jam in quo fuerunt?
Scio qui dixit: Me exspectant justi, donec retribuas
mihi [(Psal. CXLI, 8)]
. Justus est Victor, etiam exspectans
nostram procul dubio retributionem. Non est
ille pincerna Pharaonis, qui inventam gratiam retinuit
sibi, prophetae sui pariter et captivi minime
recordatus [(Gen. XL)] . Minister Christi est, Christum

sequitur. Non est ille oblitus suae promissionis, nec
socio passionis regni consortium denegavit. Non est
discipulus contra magistrum; non potest Victor
quidquam facere, nisi quod viderit magistrum facientem.
Opera quae ille fecit, et iste fecit similiter.
4.
Jam coelos ingressus, quos et ante apertos
beatis oculis suspiciebat, vere nunc revelata facie
speculatur gloriam Dei, absorptus quidem, sed non
oblitus clamorem pauperum. Beata visio, qua in
eamdem imaginem transformatur de claritate in
claritatem, tanquam a Domini Spiritu. Parvulus ad
pugnam, magnus ad victoriam, matris viscera necdum
exiens, et jam ejiciens daemonia, cum incremento
virtutum ac meritorum Victor vivens inter
peccatores translatus est. O virum praecipuae

sanctitatis! qui ante sanctus quam natus, ante
opere quam nomine Victor. Adhuc utero clausus
jam de hoste triumphavit. O venerandam etiam
ipsis angelis sanctitatem! quam pari studio, etsi

Convenientibus vobis in unum ad audiendum
verbum salutis, magnus mihi timor est, fratres mei,
ne quis forte minus digne illud recipiat, et non sicut
recipiendum est verbum Dei. Scio enim terram,
quae saepius supervenientem in se receperit imbrem,
si fructum non fecerit, reprobam fore, et proximam
maledicto [(Hebr. VI, 7, 8)] . Et ego utique, si possem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.