PL 183, col. 428

In assumptione B. V. Mariae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

sapiat, quidquid de incomprehensibili gloria comprehendere
potuerit mens humana? Ecce enim si in
ea laudavero virginitatem, mihi multae virgines post
eam videntur offerri. Si humilitatem praedicavero,
invenientur forte vel pauci, qui, docente Filio ejus,
mites facti sunt et humiles corde [(Matth. XI, 29)] .
Si magnificare voluero misericordiae ejus multitudinem,
sunt aliqui misericordiae viri, etiam et mulieres.
Unum est, in quo nec primam similem visa
est, nec habere sequentem, gaudia matris habens
cum virginitatis honore. Optimam, inquit, partem
elegit sibi Maria [(Luc. X, 42)]
. Optimam plane, quia
bona fecunditas conjugalis, melior autem castitas
virginalis; prorsus autem optima est fecunditas virginea,
seu fecunda virginitas. Mariae privilegium

est, non dabitur alteri, quia non auferetur ab ea.
Singulare est, sed continuo etiam indicibile invenitur,
ut nemo assequi possit, sic nec eloqui quidem.
Quid si et illud adjicias, cujus mater? Quae jam poterit
lingua, etiamsi angelica sit, dignis extollere
laudibus Virginem matrem; matrem autem non cujuscunque,
sed Dei? Duplex novitas, duplex praerogativa:
duplex miraculum, sed digne prorsus aptissimeque
conveniens. Neque enim filius alius virginem,
nec Deum decuit partus alter.
6.
Verumtamen non hoc tantum, si diligenter
attendas, sed caeteras quoque virtutes singulares
prorsus invenies in Maria, quae videbantur esse
communes. Quae enim vel angelica puritas virginitati
illi audeat comparari, quae digna fuit Spiritus

sancti sacrarium fieri, et habitaculum Filii Dei?
Si rerum pretia de raritate pensamus, quae prima
in terris angelicam proposuit ducere vitam, super
omnes est. Quomodo, inquit, fiet istud? quoniam
virum non cognosco. Immobile propositum virginitatis,
quod nec angelo filium promittente aliquatenus
titubavit. Quomodo, inquit, fiet istud? Neque enim
eo modo, quo fieri solet in caeteris. Virum penitus
non cognosco, nec filii desiderio, nec spe prolis.
7.
Quanta vero et quam pretiosa humilitatis
virtus cum tanta puritate, cum innocentia tanta,
cum conscientia prorsus absque delicto, imo cum
tanta gratiae plenitudine? Unde tibi humilitas, et
tanta humilitas, o beata? Digna plane quam respiceret

Dominus, cujus decorem concupisceret rex,
cujus odore suavissimo ab aeterno illo paterni sinus
attraheretur accubitu. Vide enim quam manifeste
sibi concinant Virginis nostrae canticum, et nuptiale
carmen: nimirum cujus uterus, sponsi thalamus
fuit. Audi Mariam in Evangelio: Respexit, inquit, humilitatem ancillae suae
[(Luc. I, 34, 48)]
. Audi eamdem
in epithalamio: Cum esset rex, inquit, in accubitu
suo, nardus mea dedit odorem suum [(Cant. I, 11)]
.
Nardus quippe herba humilis est, et pectus purgat:
ut manifestum sit humilitatem nardi nomine designari,
cujus odor et decor invenerit gratiam apud Deum.
8.
Sileat misericordiam tuam, Virgo beata, si
quis est, qui invocatam te in necessitatibus suis
sibi meminerit defuisse. Nos quidem servuli tui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.