PL 183, col. 453
In festo S. Michaelis (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
omnibus inhaerere, et ubi obviat propria voluntas,
abscindere et a se ipsis abjicere eam. Est autem
cum multo tempore in abscissione propriae voluntatis
nostrae exercitati aliquatenus eam domamus, ut
discat jam non superbire, sed magis sine omni scandalo
vel contradictione Deo subjecta sit anima nostra;
nec jam abjicere necesse sit oculum nostrum,
nempe qui simplici adhaerens oculo factus est et
ipse simplex, aut certe jam non alter est oculus,
sed unus cum eo, Apostolo teste: quoniam qui
1.
Festivitatem hodiernam Sanctorum omnium
cum omni devotione dignum est celebrari. Nimirum
si magna videtur, et est, beati Petri solemnitas,
seu beati Stephani, aut cujuslibet caeterorum; quanta
ista est, quae non unius tantum est, sed universorum?
Verum non ignoratis, fratres, saecularibus id moris
esse, ut diebus festis festiva sibi convivia parent:
et quanto fuerit solemnitas clarior, tanto splendidius
epulentur. Quid ergo? nonne et his qui convertuntur
ad cor, cordis deliciae sunt quaerendae, et spiritualibus
spiritualia comparanda? Propterea jam
paratum est convivium nostrum, fratres, jam cocta
sunt omnia, et epulandi tempus advenit. Dignum est
enim ut prius anima satietur, quod haec portio sine
dubitatione, et sine comparatione sit potior: praesertim
cum Sanctorum solemnitates manifestum sit
ad animas magis, quam ad corpora pertinere; et
quae animarum sunt, animae plus acceptent, quippe
naturali quadam eis cognatione conjunctae. Quibus
propterea quoque sancti isti compatiuntur amplius,
propterea magis desiderant animarum bona, et plus
earum refectionibus delectantur, quoniam et ipsi
similes nobis fuere passibiles; et ipsi peregrinationis
hujus et exsilii miserabilis deploravere molestias; et
ipsi grave hujus corporis onus, et tumultus saeculi,
et tentationes experti sunt inimici. Nihil itaque dubium,
quin gratior eis sit et multo acceptabilior illa
festivitas, qua intenditur epulis animarum, quam
sit ea, quae celebratur a saecularibus, curam carnis
perficientibus in desideriis voluptatum.
2.
Verumtamen unde nobis animarum panis in
terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis?
Unde nobis sub sole spiritualis cibus, ubi nihil est
nisi labor et dolor, et afflictio spiritus? Sed scio
quis dixerit: Petite et accipietis: et illud: Si vos,
cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris;
quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum
bonum petentibus se? [(Matth. VII, 7, 11; Luc. XI, 9,
13.)]
Nec ignoro, 1024 quam obnixe tota hac nocte
et die petieritis mendicantes dari vobis panem de
coelo vivum; non eum qui corpus roborat, sed qui
confirmat cor hominis. Nam convivas quidem non
ausim dicere, sed mendici sumus, in praebenda Dei