PL 183, col. 458

In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

exspectare noluit, ut de manu Domini, unde jam
caetera acceperat, perfectionem quoque beatitudinis
mereretur, sed praeripere illam serpentis consilio
attentavit. Propter hoc paradisum perdidit, terram
deliciarum: propter hoc in ipso corpore suo contrariam
legem invenit. Sed jam fortassis ad hanc Domini
vocem desiderio mansuetudinis aestuas, et
conquereris super asperitate cordis tui, et belluinis
quibusdam motibus atque indomita feritate. Attende
ergo quod sequitur:
10.
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Equum indomitum flagella domant; animam immitem
contritio spiritus et assiduitas lacrymarum.
Ergo in omnibus operibus tuis memorare novissima
tua: 1027 mortis horrorem, judicii tremendum

discrimen, ardentis gehennae metum ab oculis cordis
tui elongari nullatenus patiaris. Cogita peregrinationis
tuae miseriam, recogita annos tuos in amaritudine
animae tuae; cogita vitae humanae pericula,
cogita fragilitatem propriam: et in hujusmodi cogitatione
si perseveraveris, dico tibi, parum senties
quidquid foris videtur esse molestum, dum toto
corde circa interiorem molestiam occuparis. Sed
nec patietur Dominus sine consolatione te esse, quoniam
Pater misericordiarum est, et Deus totius
consolationis; et complebitur omnino quod Veritas
pollicetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Concordat autem huic sententiae etiam illud,
quod in Salomone legisti: Melius est ire ad domum
luctus, quam ad domum convivii [(Eccle. VII, 3)]
.

Propterea beata esses, Eva, si post culpam consolationem
quaereres lacrymarum, et conversa ad poenitentiam
veniam citius obtineres. Nunc autem miserrimam
quaesisti consolationem de simili casu viri
tui, et veneno pessimo, nequissimo videlicet vitio,
totam infecisti posteritatem tuam: ut usque hodie
perditionem alterius, alter suam reputet consolationem.
Misera prorsus Evae consolatio, et eorum qui
miseriam hanc imitantur! Sed beati qui lugent,
quoniam ipsi consolabuntur. Verum quid aliud est
haec consolatio, quam procedens de spe veniae gratia
devotionis, et suavissima delectatio boni, et gustus
sapientiae, licet exiguus, quibus interim benignus
Dominus afflictam refrigerat animam? Sed gustus
ille nihil aliud est, quam irritamentum desiderii, et

incentivum amoris, sicut scriptum est: Qui edunt
me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient [(Eccli. XXIV, 29)]
.
Propterea illico subinfertur:
11.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam
ipsi saturabuntur. Qui esurit, esuriat amplius;
et qui desiderat, abundantius adhuc desideret; quoniam
quantumcunque desiderare potuerit, tantum
est accepturus. Imo vero non secundum imperfectionem
modumve desiderii, quoniam quidem donec
perfecte habeat, perfecte desiderare non potest;
sed nec et perfecte habere, donec perfecte desideret;
sed mensuram accepturus est bonam, et confertam,
et coagitatam, et supereffluentem. Beati qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.