PL 183, col. 459
In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
Infirmiori palato cordis, et animae languenti
adhuc dura et insipida res videtur esse justitia; sed
qui gustaverunt, ecce ipsi sciunt quam beati sunt
qui esuriunt illam, quoniam ipsi saturabuntur. O
vere felix et gloriosa satietas! o sanctum convivium!
o desiderabiles epulae! ubi nimirum anxietas nulla,
nullum poterit esse fastidium, quoniam satietas
summa, et summum inerit desiderium. Beati qui
esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Jam vero hoc verbum adversus Adam procedere
credo, qui portionem quidem aliquam videtur tenuisse
justitiae, in eo quod mulieri compassus est;
sed si esurisset justitiam, curasset sine dubio reddere
quod debebat, non modo uxori, sed multo
magis Creatori. Debebat enim uxori compassionem
utique et disciplinam, tanquam inferiori. Caput
enim mulieris vir [(Ephes. V, 23)] . Debebat autem
Deo obedientiam atque subjectionem. Sed quid putamus,
fratres, quamplurimi usque hodie factum
illud graviter dijudicant, et tamen insipienter imitantur?
Indignantur adversus Adam, quod obedierit
voci uxoris suae, plus quam Dei; et ipsi quotidie
Evam suam, carnem videlicet, audiunt plus quam
Deum. Fratres, si modo praesentem videremus Adam
in eo articulo positum, ascendentibus cogitationibus
in cor ejus, coarctari inter precem uxoris, et praeceptum
Creatoris; nonne clamaremus adversus illum,
dicentes: Cave tibi, miser, vide ne feceris;
seducta est mulier, non acquiescas ei? Utquid ergo,
quoties apprehendit nos tentatio similis, non persuademus
similiter nobis ipsis? Beati enim qui esuriunt
et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Sed quid potest esse omnis justitia nostra
coram Deo? Nonne juxta prophetam, velut pannus
menstruatae reputabitur [(Isai. LXIV, 6)] et 1028 si
districte judicetur, injusta invenietur omnis justitia
nostra, et minus habens? Quid ergo de peccatis
erit, quando ne ipsa quidem pro se poterit respondere
justitia? Propterea obnixe cum Propheta clamantes: Non intres in judicium cum servo tuo,
Domine
[(Psal. CXLII, 2)]
, tota humilitate ad misericordiam
recurramus, quae sola potest salvare animas
nostras, et sollicite pensemus quod sequitur:
12.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam
consequentur. Et attende, quemadmodum Zacchaeus
breviter uno verbo utrumque complectitur, dicens: Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si
quempiam defraudavi, reddo quadruplum
[(Luc. XIX,
8)]
. Vides quantum esurit iste justitiam, cui non
sufficit aequa mensura reddere, nisi reddat quadruplum.
Misericordia quoque magna est, quod dimidium
bonorum suorum dat pauperibus. Verumtamen non
silebo ego quod sentio. Laudem Domini loquetur os
meum: Domini plane, non vestram. Neque enim
vobis, sed nomini ejus do gloriam. Zacchaeus certe,
cujus laus est in Evangelio, dimidium bonorum suorum
dedit pauperibus; sed ego multos Zacchaeos
hic video, qui nihil sibi ex omnibus reliquere. Quis
mihi scribet hoc Evangelium de Zacchaeis istis, imo