PL 183, col. 462

In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne

tempus videtur esse, nec virtus. Honoratur nunc
justitia magis quantum in facie est: aut nulli, aut
pauci pro ea sustinent persecutionem. Felices tamen,
si qui sunt, quoniam ipsorum est regnum
coelorum, ut [ alias, ubi] eos nemo persequatur.
Quod si multiplex fuerit tribulatio, tunc quoque
multiplicius exsultandum, non intuentibus quae
videntur incommoda; sed praemia, quae non videntur.
Quae enim videntur, temporalia sunt; quae
autem non videntur, aeterna. Beati, inquit, eritis
cum vos oderint homines, et cum separaverint vos,
et ejecerint, et dixerint omne malum adversum vos
mentientes, propter me. Gaudete in illa die, et exsultate:
ecce enim merces vestra copiosa est in coelis,
copiosior longe quam sit labor in terris. Verumtamen

quid sibi vult, quod eadem promissio facta
est pauperibus et martyribus, nisi quia vere martyrii
genus paupertas voluntaria est? Beatus vir, ait
Propheta, qui post aurum non abiit nec speravit in
thesauris pecuniae. Quis est hic, et laudabimus eum? 1030
Fecit enim mirabilia in vita sua [(Eccli. XXXI,
8, 9)]
. Quid mirabilius, aut quod martyrium gravius
est, quam inter epulas esurire, inter vestes multas
et pretiosas algere, paupertate premi inter divitias,
quas offert mundus, quas ostentat malignus, quas
desiderat noster ipse appetitus? An non merito
coronabitur qui sic certaverit, mundum abjiciens
promittentem, irridens inimicum tentantem, et,
quod gloriosius est, de semetipso triumphans, et
crucifigens concupiscentiam prurientem? Denique

propterea pauperibus pariter et martyribus regnum
coelorum promittitur, quia paupertate quidem emitur,
sed in passione pro Christo absque omni dilatione
percipitur.
SERMO II. De statu sanctorum ante resurrectionem.
1.
Quia Sanctorum omnium festivam hodie, dilectissimi,
omnique dignissimam devotione memoriam
celebramus, operae pretium puto de communi
eorum felicitate, in qua beata jam requie perfruuntur,
et futura quam praestolantur consummatione,
adjuvante Spiritu sancto sermonem facere charitati
vestrae, ita sane, ut non opinionis propriae conjecturas,
sed divinorum librorum sequar auctoritatem;

ne prophetare videar de corde meo, sed innitar,
quoad potero, testimoniis Scripturarum.
Erit enim, praestante Domino, triplex sermonis
hujus utilitas, quatenus agnita, vel ex parte aliqua,
felici retributione sanctorum, abundantiori deinceps
sollicitudine ipsorum inhaerere vestigiis, ac ferventiori
desiderio ad eorum suspirare consortia,
propensiori quoque devotione eorumdem nos commendare
patrociniis studeamus. Fidelis quippe sermo,
et omni acceptione dignus, ut quos solemni
veneratione prosequimur, etiam simili conversatione
sequamur: quos beatissimos praedicamus,
ad eorum beatitudinem tota aviditate curramus:
quorum delectamur praeconiis, sublevemur eorum
patrociniis. Nec sane parum fructuosa invenitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.