PL 183, col. 481
In festo omnium sanctorum (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne · In transitu S. Malachiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
fragilitatem. Vobis enim loquor, qui in eadem tentatione
fuistis; qui eosdem superastis conflictus,
eosdem laqueos evasistis; qui didicistis ex his quae
passi estis, compassionem. Confido equidem et de
angelis, quod nec ipsi suam visitare speciem dedignentur,
maxime quia scriptum est: Visitabis
speciem tuam, et non peccabis [(Job V, 24)]
. Caeterum
etsi de eis mihi arbitror praesumendum ob spiritualis
substantiae et rationalis formae similitudinem;
ampliori tamen fiducia ad eos mihi reor utendum
[ alias, vertendum], quos habere me noverim et in
ipsa humanitate consortes, ut oporteat eos familiarius
et specialius misereri ossi de ossibus suis, et
carni de carne sua.
11.
Denique transeuntes ex hoc mundo ad Patrem,
sancta nobis pignora reliquerunt. Apud nos
siquidem corpora eorum in pace sepulta sunt, quorum
nomina vivent in saeculum, id est, quorum
nunquam gloria sepelitur. Absit, absit a vobis, animae
sanctae, Aegyptia illa crudelitas pincernae Pharaonis,
qui in gradum pristinum restitutus, statim
oblitus est Joseph sancti, qui in carcere tenebatur! [(Gen. XL)] .
Non enim erant unius capitis membra,
nec aliqua pars fideli cum infideli, aut ulla societas
Israelitae ad Aegyptium, non plus quam luci ad tenebras.
1.
De coelo vobis hodie, dilectissimi, copiosa
quaedam est benedictio destinata: et fideliter eam
non distribui, vobis quidem damnosum esset; mihi
vero periculosum, cui nimirum haec dispensatio videtur
esse commissa. Timeo itaque damnum vestrum,
timeo damnationem meam, si forte dicatur: Parvuli
petierunt panem, et non fuit qui porrigeret illis [(Thren. IV, 4)]
.
Scio enim quam necessaria vobis sit
e coelo veniens consolatio, quos constat illecebris
carnalibus et oblectamentis saecularibus viriliter
abrenuntiasse. Nemo sane beneficii esse coelestis,
et superno dubitet consilio definitum, ut episcopus
Malachias hodie inter vos obdormiret, et desideratam
inter vos haberet sepulturam. Cum enim nec folium
quidem arboris sine divino nutu cadat in terram;
quis tam hebes, ut non evidenter in hujus beati viri
adventu et transitu magnum prorsus consilium supernae
pietatis advertat? A finibus terrae, terram hic
positurus advenit, alia quidem occasione festinans,
quamvis ob specialem erga nos charitatem id plurimum
desiderasse noscatur. Multa quidem in itinere
ipso impedimenta sustinuit, nec transfretare permissus
est, donec appropinquaret tempus consummationis
ejus, et terminus qui non poterat praeteriri.
Quem quidem multis ad nos pervenientem laboribus,
tanquam angelum Dei pro reverentia sanctitatis suae
suscepimus: sed et nos ipse pro sua mansuetudine
et humilitate altius radicata, longe supra quam mereremur,
devoto suscipiebat affectu. Paucos deinde